Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 2

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 2 …

corporibus, quae perpetuo et ordinato motu feruntur nullaque ratione magis et minus recipere possunt.

Hic vero coacti sumus eadem summatim tantum exponere, ut facilius intelligantur et a nobis ipsis et ab iis, qui ad instrumentorum fabricam haec adaptare cupiunt, sive simplicius ipsa manu singulis motibus in proprias epochas restitutis id efficiant, sive etiam mechanicis artificiis illos et inter se et cum universi motu coniungant. Non illo quidem modo, quo sphaeras efficere solent – hic enim modus praeter quod peccent hypotheses, apparentias solum, non ipsum subiectum exhibent ita ut artificii, non vero hypothesium praebeatur specimen –, sed eo modo, quo ordo simul et motuum differentia