Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 21

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 21 …

centrum immutabiliter inclinatum, planorum inclinatione comprehendente angulum sextantis unius partis, qualium unus rectus est 90°. In obliqui circuli plano supponatur diameter per borealem et australem limitem, et in hac diametro inter centrum zodiaci et limitem australem sumantur duo puncta versus centrum zodiaci. Et circum remotius eorum a terra aequabiliter moveatur centrum circuli eccentrici in mundi antecedentia ab apogaeo eccentricitatis excessu, quo Solis motus inerrantium aequali tempore motum excedit, ut in annis Aegyptiacis 144 et nycthemeris primis integris 37, restitutiones 144 proxime conficiat. Accedit enim ad accuratum cal