Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 25

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 25 …

trariam mundi conversioni partem digressio, motum compleat utrique et centri eccentrici aut epicycli et anomaliae stellae motui aequalem, ita ut in annis Aegyptiacis 208 et nycthemeris primis integris 174 restitutiones ad obliquum epicyclum 865 proxime conficiat. Desunt enim ad accuratum calculum partis unius sexagesimae 2′.

Rursus primo anno a morte Alexandri, secundum Egyptios primo die Thoth meridie Alexandriae apogaeum eccentricitatis ab aequinoctio verno in mundi consequentia distabat partibus 185 et sexagesimis 24′, centrum eccentrici ab apogaeo eccentricitatis in mundi antecedentia partibus 42 et sexagesimis 16. Centrum autem