Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 32

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 32 …

alium circulum sibi et circum idem centrum immutabiliter inclinatum, planorum inclinatione comprehendente angulum partium 1° 50′, qualium unus rectus est 90°, et in obliqui circuli plano supponatur diameter per borealem et australem limitem. In hac diametro inter zodiaci centrum et limitem borealem sumantur duo puncta rectam intercipientia aequalem ei, quae inter zodiaci centrum punctumque ipsi proximum. Circa proximum terrae punctum cogitetur eccentricus immutabilis, recta ex eius centro ad eam, quae inter centrum ipsius et zodiaci rationem habente, quam 60 ad 6. At circa remotius a terra punctum aequabiliter moveatur epicycli centrum in eccen