Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 16

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 16 …

calculum partis unius sexagesimae 0′ 16′′ 50′′′. Deferat autem hic circulus alterum sibi circum idem centrum immutabiliter inclinatum, inclinatione comprehendente angulum partium 5, qualium unus rectus est 90.

Et in dicto obliqui circuli plano supponatur circulus eccentricus, ita ut recta quae ex centro ipsius ad eam quae inter centra ipsius et zodiaci rationem habeat, quam 60 ad 12½. Huius eccentrici centrum moveatur circa zodiaci centrum aequabiliter ab ortu in occasum a limite boreali, eo excessu, quo duplicatus motus mediae distantiae a Sole superat latitudinis aequali tempore motum ad zodiacum comparatis motibus, ita ut annis Aegyptiacis 17 et