Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 26

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 26 …

epicycli ab apogaeo eccentricitatis in mundi consequentia partibus similiter 42 et sexagesimis 16′. Rursusque borealis obliqui circelli limes ab apogaeo epicycli in mundi antecedentia partibus 132 et sexagesimis 16′. Denique stella a boreali limite obliqui circelli in mundi consequentia partibus 346 et sexagesimis 55′.

⟨7⟩ 7. De Veneris hypothesi

In Veneris stellae sphaera cogitetur circulus zodiaco concentricus, qui in eodem plano et circum idem centrum ab occasu in ortum aequabiliter moveatur quantum inerrantium stellarum sphaera. Deferat