Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 15

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 15 …

Leonis stella ab aequinoctio verno similiter in mundi consequentia distabat partibus zodiaci 117° et sexagesimis 54′.

⟨5⟩ 5. De Lunae hypothesi

In lunari sphaera rursus cogitetur circulus zodiaco concentricus in eius plano et circum idem centrum aequabiliter ab ortu in occasum conversus, eo excessu, quo latitudinis motus ad zodiacum relatus superat utrumque aequali tempore motum et Solis et Lunae a Sole distantiae, ut in annis Aegyptiacis 37 et nycthemeris primis integris 88, restitutiones ad zodiacum 2 proxime compleat, accedunt enim ad accuratum