Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 3

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 3 …

una cum ea, quae in ipsis aequabilibus et circularibus conversionibus aspectui nostro apparet inaequalitate, ante oculos versentur. Etiamsi non omnes motus hoc modo connectere, ut decet, licet, sed seorsim unumquemque huiusmodi esse ostendere possumus.

Faciemus autem ut haec nostra explicatio in universalibus quidem assumptionibus congrua sit illis, quae in Syntaxi constituta sunt, in particularibus vero consentanea illis, quae saepe a nobis per assiduas observationes factae sunt emendationibus, sive ipsarum hypothesium sive particularium rationum sive periodicarum restitutionum sive ipsas hypotheses explicandi. Hoc est, quod ad aequabile motus attinet, dividemus