Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 27

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 27 …

autem hic circulus alterum sibi circum idem centrum immutabiliter inclinatum, planorum inclinatione comprehendente angulum sextantis unius partis, qualium unus rectus est 90. Et in obliqui circuli plano supponatur diameter per borealem et australem limitem, et in hac diametro inter centrum zodiaci et borealem limitem sumantur duo puncta, rectam intercipientia aequalem illi, quae inter centrum zodiaci et punctum ipsi proximum. Circa proximum terrae punctum cogitetur circulus eccentricus immutabilis, recta ex centro ipsius ad eam quae inter centra ipsius et zodiaci rationem habente, quam 60 ad 1° 15′, et circa remotius a terra punctum aequabiliter moveatur