Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 17

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 17 …

nycthemeris primis integris 348, restitutiones ad obliquum circulum 203 proxime compleat. Deficiunt enim ad accuratum calculum partis unius sexagesimae 0′ 26′′ 52′′′.

Epicycli autem centrum circum idem zodiaci centrum, in eccentrico tamen semper positum, aequabiliter ab occasu in ortum moveatur ab apogaeo eccentricitatis, ipsa media distantia a Sole duplicata, hoc est utroque proposito motu, ut in annis Aegyptiacis 19 et nycthemeris primis integris 300, restitutiones ad eccentricum 490 proxime conficiat. Accedunt enim ad accuratum calculum partis unius sexagesimae 4′.