Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 42

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 42 …

immutabiliter inclinatum, planorum inclinatione angulum comprehendente partium 2° 30′, qualium unus rectus est 90. In obliqui huius circuli plano cogitetur recta a centro zodiaci usque in punctum boreali limite partibus 50 posterius, et in hac recta duo sumantur puncta, rectam ei quae inter zodiaci centrum et ipsi proximum punctum aequalem comprehendentia. Circa terrae proximum duorum punctum describatur circulus eccentricus immutabilis, recta quae ex eius centro ad eam quae inter centra, ipsius scilicet et zodiaci rationem habente, quam 60 ad 3° 20′. At circa punctum a terra remotius moveatur centrum epicycli in eccentrico dicto semper positum aequabiliter in mundi con