Ptolemy, De planetarum hypothesibus liber (tr. John Bainbridge)Start

London, Guilielmus Jones, 1620 · 20

 … Loading: London, Guilielmus Jones, 1620 · 20 …

eccentrici a boreali limite in mundi antecedentia partibus 212 et sexagesimis 20′. Centrum autem epicycli ab apogaeo eccentricitatis in consequentia mundi partibus 260 et sexagesimis 40′. Lunae denique centrum ab apogaeo epicycli in mundi antecedentia partibus 85 et sexagesimis 17′.

⟨6⟩ 6. De Mercurii hypothesi

In Mercurii sphaera cogitetur circulus zodiaco concentricus, qui in eodem plano et circum idem centrum ab occasu in ortum moveatur quantum inerrantium stellarum sphaera. Deferat autem hic circulus alium circulum sibi circum idem