PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Abuiafar Hamet filius Joseph, 〈Commentum in Centiloquium〉 (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10009 (olim Toledo 98-20) · 86r

Facsimile

Rerum etenim tactus per formam in sua specie congruam discernimus eamque sequitur species que utramque complectitur et adunat formam. Ignem namque cum forma caloris repperiri constat que tamen eius calore substantiali minor est. Si enim ignis minime posset Si enim [...] posset repet. AB. tangi donec qui sentit reciperet eius formam, a nemine tangi posset sed prius exureretur. Et de ceteris que hunc secuntur in hunc modum modum] mundum B..

⟨1.3⟩ Verbum 3m Verbum 3m B] om. A.

Qui futurorum prenotionem prenotionem] prenotione B. quedam sui parte potissima assecuntur atque repperiunt quedam sui parte potissima assecuntur atque repperiunt A] quedam sive parte potissima assequuntur atque reperiuntur B., quedam divina virtute eisdem insita insita] inscita B. etsi parum doctrine gustaverint ipsa forma certitudinis spoliari eamque longe despicere palam est.

Expositio Expositio B] om. A.

Per huiusmodi prenotionis ac prescientie inventores eos videtur intelligere Ptholomeus quos superius nominaverat, de quibus scilicet dum de altera iudiciorum via ageretur fecit mencionem. Pars etiam nostri melior ea creditur quam dicimus rationalem quam dicimus rationalem] qua dicimur rationales B., quam videlicet philosophi divinam sive potius deicam appellant. Communi namque omnium qui philosophie et otio liberius vacant assensu hanc futurorum prenotionem ut esse certum est sic et assequi et repperiri possibile est. Vis tamen Vis tamen] Unde cum B. iracundie vel cuiuslibet appetitus motuumque naturalium quibus pleraque et fere omnis anima investitur hominem ad se detrahens, ut eum secularibus et que ad humanam conditionem spectant servitute quadam se add. A. subdat negociis ne futura prevideat omnino prohibet. Huiusmodi namque affectiones mentem his que iam diximus implicatam implicatam B] implicitam A. a futuris pervertunt. Verum quociens animus huius partis singularitate precellens et huiusmodi affectionum investitura liber, nec iam dictorum negociorum voragine et submersionis fundo detentus ad futurorum prenotionem securus nec inmerito accedere accedere] accedit B.. Sane de anachoritis et templorum cultoribus qui etiam oracioni et religioni vacant de otiosis necne, et qui nonnullis circuitionibus usi usi om. B. plerumque vera proferunt prout sibi visum est satis congruas supra huiusmodi negocio protulere rationes. Demoniacos et qui sunt etiam et qui sunt] etiam et qui sciunt B. huiusmodi futura predicere ut hii quidem volunt. Hec eadem ratio compellit quia videlicet ea pars de qua hic agitur tunc demum libera, unica etiam et precellens iamdictis affectionibus expedita quare in cursum cursum] cursu B. gravata subiugari et servire et appetitus humanos sectari cogebatur. Nam et sompniorum compulsiones compulsiones] visiones B. non alia de causa dicuntur accidere dicuntur accidere B] dicunt accedere A.. Habent etiam adhuc plurima que in hoc loco subscribere et incongrua negat digressio, et compendiosi tractatus tractatus] tractatulos B. ratio non permittit. Horum sane qui futura prevident ratio deprehenditur multiplex et secta. Quidam namque ad hoc accedere conantur propria mentis deliberatione et animi cogitatione compulsi. Alii vero ipsorum interrogantium demonstratione qualibet, que tamen debilis est minusque sufficiens. Alii quidem signis quibusdam sub ipsius interrogationis forte interiectis. Alii denique id ipsum adoriri minime formidant satis modica parte scientie confisi. Quod idem Ptholomeus in fine huius sermonis videbitur asserere.

⟨2⟩ Verbum 4m Verbum 4m B] Ptholomeus 2 in marg. A.

Quociens optima requiritur electio, ipsius ad naturalem nulla est differencia.

Expositio

Estimant Estimant A] Extimant B. quidam posteriorum posteriorum om. B. Ptholomeum hoc in loco eam electionem velle dicere quam in principiis operum docti vocare solent vocare solent] solent notare B. astrologi. Sed non est ita. Hoc Hoc] Hic B. autem dicit ut eorum error obtundatur qui propria estimatione decepti celum dicunt non vivere. Huius quidem sermonis talis est sensus. Errore inducti celum nec vivens nec rationale estimant quia videtur quasi unum de elementis esse. Quod maxime perpenditur perpenditur] perpendunt A. de illius motu ab oriente in occidentem uno et eodem modo semper divergente. Set etiam universas stellas earumque earumque] earum B. circulos