PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Abuiafar Hamet filius Joseph, 〈Commentum in Centiloquium〉 (tr. Hugo Sanctelliensis)

Madrid, BN, 10009 (olim Toledo 98-20) · 88r

Facsimile

lomei in hoc loco sententia satis congruum facit argumentum.

⟨10⟩ Verbum 12m Verbum 12m B] om. A.

Infortunia sub omni electione notanda sunt aque observanda, sicut medicorum prudentissimi toxica id est ex aliqua parte nociva add. sup. lin. A. et venenifera quantum res expostulat exsecuntur.

Expositio

Quorumdam astrologorum inprudencia cuiuslibet electionis ducem felicem statuunt statuunt] statuit B. atque fortunatum ipsumque corroborant corroborant] corroboratum B. malivolis in casu suo ubi etiam debilitentur locatis, naturamque eius cuius est electio ipsiusque ipsiusque] ipsius B. electionis vim attendere nullatenus volunt. Quare unde prodesse debuerant non nullum sepius ferunt incommodum. Verum qui in in om. B. huiumodi prenotione prudentiores et melioris sunt industrie electione qualibet obiecta eius natura cui eligunt et quod eligitur diligenti animadversione prosecuntur prosecuntur] prosequuntur B.. Si ergo nativitas tota fuerit libera et felix, et hec debet sufficere. Utriusque ergo capituli ducatus et significatio fortunate sint aut infortunia roboranda. Si autem ex toto eam esse liberam minime contingat quod in eius naturam excedit et preest eius etiam actio et electionis causa notentur. Stellas enim eidem configuratas et similes in ipsa electione felices sint aut malivole corroborari necesse est. Hac ergo de causa precipit Ptholomeus sub qualibet electione malivolas observare stellas. His namque omnibus id quod necessario ducitur ad debitum quandoque perveniat finem. Ut videlicet mendacium ubi veritas oberit quandoque ponatur manus etiam ad nocendum itidem itidem] inde B. porrigatur et que sunt huiusmodi. Infortunia ergo medicaminibus calidis que vicem toxicorum toxicorum] tossicorum B. supplent similari palam est. Si ergo prudens medicus hec medicamina in quibusdam compositionibus sub termino exhibere exhibere] exibere B. eorumque vires in purgandis membris supplere novit novit] noverit B., sic et astrologorum discretio discretio] discreptio B. malivolarum potencia que causa dictum est in quantum est observare debet. Hoc igitur in loco ortatur nos Ptholomeus inquiens nichil aliud esse hanc observanciam quam providam ab eisdem cautelam. Confferendum Confferendum] Considerandum B. ergo quod dandum est iuxta sufficiencie quantitatem.

⟨11⟩ Verbum 13m Verbum 13m B] Ptholomeus 11 in marg. A.

Nullus electionem facere presumat nisi prius nisi prius] certum add. B. in natura rei electe certum certum] om. B. diiudicet consilium. Sed etiam dinoscat dinoscat] dignoscat B. que sit eius rei quesite virtus, ut tandem que sit inter potenciam circularem et inter rectores al. receptores add. in ext. marg. A. habitudo liceat intueri nec aliter in hiis quorum preponitur iudicium disserere oportet nec totius mentis intelligencia ad naturam circularem solummodo convertatur. Hic etiam legenti et proprie nationis linguam ignoranti ignoranti] ingnoranti B. penitus smilatur nec igitur in hiis que sunt huiusmodi adquiescendum censeo.

Expositio

Huius loci talis videtur esse intencio ut qui astronomie iudiciis insistit insistit] insistet B. ut propriis, sic et antiquorum experimentis muniatur, quibus videlicet fortune et infortunii quantitatem eque librare noverit quantitatem add. A. effectusque effectusque add. in ext. marg. A. formam cogitatione expressa vindicet vindicet] disiudicet B.. Nec in electionis conveniencia formandum ut videlicet quociens