Regiomontanus, Epitome AlmagestiStart

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 1r

 … Loading: Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 1r …

⟨Dedicatio⟩

Magistri Ioannis de Kunigsperg prohemium in Epitomam Almagesti sive Magne constructionis Ptolemei factam partim per eum, partim per magistrum Georgium de Peurbach, et dedicatam Reverendissimo Domino Cardinali Niceno Magistri…Niceno] i. m.

Admiranti mihi saepenumero vel potius graviter et inique ferenti tam raros esse etate nostra optimarum disciplinarum non modo preceptores verum eciam studiosos, satis compertum videtur depravata potius hominum natura id fieri quod ad vicia proclives virtutem ac bonas artes pro nihilo habeant, quam quod rerum ipsarum difficultas eos absterreat. Siquidem maiores nostri vel ab iis que iam inventa erant tradendis vel ab inveniendis novis nulla unquam sunt difficultate perterriti, quia scilicet magno semper studio elaboravere ut posteritatem non tam auro atque opibus quam virtute et bonis artibus redderent locupletem. Nondum enim ambitio et cetere cupiditates hominum ingenia inficere ac labefactare coeperant. Sola virtus in pretio erat. Sua cuique satis placebant; nullus extrinsecus honor querebatur. Ubi vero paulatim cupido habendi mortalium animis irrepsit, defluere bonas artes atque obsolescere virtutem necesse fuit. Hinc nihil preter aurum suave creditum est, discipline probro habite sunt, eoque postremo deventum est miserie ut non modo promendis novis artibus operam non navemus, sed potius quo impunius errare liceat, inventas olim ac traditas per socordiam atque ignaviam velut somnolenti pretereamus. Haec igitur causa est cur pauci etate nostra docti sint, cur pauci studiosi, cur iaceant studia bonarum arcium, et quasi sepulta emergere ac suscitari non possint. Fieri tamen interim potest ut difficultate rei discende homines perterreantur, nec tamen deesse debet veniae locus. Sunt enim non nullarum disciplinarum aditus supra modum difficiles atque ardui, qualis est eius disciplinae quae astrorum peritiam pollicetur, tum propter magnitudinem atque excellenciam rerum in quibus versatur, tum propter scabrositatem librorum qui ex peregrinis linguis in Latinam inepte conversi. Incredibile dictu est quantam pre se difficultatem ferant. Nam a Latinis editi pauci admodum extant. Habet profecto prestans hec atque insignis disciplina excellentem quandam materiam ac scitu perdifficilem, celeste videlicet corpus in quod si tanquam in speculum direxeris aciem immensam quandam et vere admirandam creatoris virtutem intuebere. Tales spectare iussit astrorum choros dum mortalibus ora daret sublimia rerum conditor, dignum profecto arbitratus quem universis prefecerat creaturis medium inter eas considere ut pede quidem calcante terrenis imperare videretur, fronte vero sublimi atque erecta divinis frueretur deliciis. Quid enim iocundius, quid amoenius, quid