PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 40v

Facsimile

⟨V.5⟩ 5. Quanta sit maxima secunda diversitas patefacere.

In observatione huius rei tria necessaria sunt: scilicet ut Luna sit in quadratura media Solis, nam tunc centrum epicicli eius est in opposito augis ecentrici; et ut distet ab auge epicicli sui circiter quartam circuli quia tunc est maximus angulus diversitatis inter medium verumque locum Lune qui fieri potest; atque ut sit per quartam a a] corr. ex ab gradu ascendente vel prope quia tunc nulla fit diversitas aspectus in longitudine, que nobis impedimento esse posset. Sic enim per observationem verus locus eius deprehensus differret a medio loco eius per numerationem veram invento in maximo angulo diversitatis, qui queritur. Observavit itaque Ptolomeus Ptolomeus] corr. in Ptolemeus locum Lune in secundo annorum Antonii 25to die mensis Chamaut, qui est septimus mensis Egiptiorum, ante meridiem horis 5 et quarta unius. Fuitque Sol visus per considerationem in 18 gradibus, medietate et tertia unius Aquarii, et fuit medium celi in hora considerationis 4 gradibus Sagittarii. Lunaque visa est in 9 gradibus et duabus terciis Scorpionis, et ille fuit verus eius locus quod tunc non fuerit fuerit] fuit W ei diversitas aspectus in longitudine. Fuit autem autem] enim W tunc elongatio Lune ab orbe meridiei Alexandrie per horam unam et medietatem hore circiter.

Tempus autem a principio regni Nabonassaris usque ad hanc considerationem fuit 885 anni, 203 dies, 18 hore, medietas et quarta unius utriusque temporis. Cum quo inventus est Sol secundum cursum medium 16 gradus 27 minuta Aquarii, sed secundum verum 18 gradus 50 minuta, quod considerationi per instrumentum concordat. Inventa autem est Luna secundum medium motum in longitudine 17 gradus 20 minuta Scorpii, et elongatio eius media a Sole circiter quartam circuli, et elongacio a longitudine longiori epicicli 87 gradus 19 minuta, que maximum angulum diversitatis facere fere solet. Fuit itaque cursus Lune verus per observationem repertus minor medio per numerationem invento 7 gradibus et duabus terciis loco 5 graduum que sunt angulus diversitatis prime. Ipparchus Ipparchus] corr. in Hipparchus quoque in anno 50mo tertie revolutionis annorum Calippi 16 die mensis Athair, videlicet annis a principio Nabonassaris 619 Egiptiis, 314 diebus, 17 horis, et medietate et tertia unius de tempore differenti, sed de mediocri 17 horis, medietate et quarta. Vidit Solem per considerationem in 8 gradibus atque medietate et medietate sexte unius Leonis, et Lunam in 12 gradibus et tertia gradus Tauri absque sensibili diversitate aspectus. Distantia itaque inter Lunam et Solem fuit 86 gradus 15 minuta. Per numerationem autem Ptolomei Ptolomei] corr. in Ptolemei invenitur Sol secundum medium motum fuisse in 10 gradibus 27 minutis Leonis et secundum verum in 8 gradibus 20 minutis, Luna vero in longitudine secundum medium in 4 gradibus 25 minutis Tauri. Fuit itaque longitudo media inter Solem et Lunam circiter quartam quartam] quarta W circuli, et distantia a longitudine longiori epicicli 257 gradus 47 minuta, in qua etiam fere contingit maximus angulus diversitatis medii motus a vero. Sic distantia inter verum locum Solis et Lune locum medium est 93 gradus 55 minuta, et inter vera loca amborum est 86 gradus 15 minuta. Ergo locus Lune secundum considerationem addit loco eius medio per numerationem invento 7 gradus et duas tertias unius loco 5 graduum qui sunt angulus diversitatis prime.