PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Johannes Regiomontanus, Epitome Almagesti

Venice, BNM, Fondo antico lat. Z. 328 (1760) · 40r

Facsimile

accidunt convenientia iam dictis de diversitate secunda.

Ut in figura imaginemur circulum in superfitie orbis Lune declivis, cuius centrum sit centrum mundi, qui sit ABGD super centro E et eius semidiametro AE. Sit autem propter exemplum aux ecentrici, centrum epicicli, et punctus circuli declivis maxime declinans ad septentrionem, locus Solis medius, atque principium Arietis simul super linea EL ita ut intelligamus tres lineas mobiles, scilicet EA, EB, ED, iacere super linea EL tanquam immobili. Dico quod in die una movebitur punctus circuli declivis maxime declinans dictus secundum motum nodi Capitis contra successionem tribus minutis fere, donec sit in 29 gradibus 57 minutis Piscium, qui designatur per motum linee EA separate ab EL immobili. Et centrum epicicli movebitur in eodem die secundum successionem 13 gradibus et 11 minutis Arietis, cuius motus designatur per motum linee EHB separate ab EL. Sic motus in latitudinem ea die fiet arcus BA compositus ex motu longitudinis secundum successionem et motu nodi contra 13 gradus 14 minuta. Et aux ecentrici movebitur contra successionem quantitate residui de duplo longitudinis medie inter Solem et Lunam, hoc est 11 gradibus 12 minutis, scilicet per arcum LD, ita ut totus arcus BAD sit 24 graduum et 23 minutorum quod est aggregatum ex arcu BA motu latitudinis et arcu AD motu augis ecentrici contra successionem. Et fit illud aggregatum, scilicet motus centri epicicli ab auge ecentrici, equale duplo longitudinis medie inter Solem et Lunam, ideoque duplex longitudo vocatur. Sic linea medii motus Solis semper media est inter centrum epicicli Lune et augem ecentrici dum centrum epicicli non sit in auge ecentrici.

Hinc accidit ut in quadraturis mediis linee BE et ED sint opposite ideoque Luna tunc in opposito augis ecentrici et revertetur semper ad augem ecentrici in omni coniunctione media atque oppositione. Palam itaque est ex hoc accidere apparentia que huic huic] corr. ex hinc secunde diversitati reperte conveniant. Nam cum centrum epicicli fuerit in coniunctione cum Sole aut oppositione eius, nulla fit huiusmodi diversitas secunda, sed eveniunt omnia que ad primam diversitatem secuntur. Ut sit ecentricus AH super centro suo Z et centro mundi E et epiciclus super auge ecentrici A. Fiet proporcio EA ad AM que reperta est superius per tres eclipses. Angulusque super E consistens qui epiciclum continet erit minimus omnium qui hinc sequuntur. Nam procedente centro epicicli versus oppositum augis ecentrici, continue maiorabitur maiorabitur] corr. ex morabitur ille angulus propter centri epicicli ad centrum E accessum, et ita apparebit angulus diversitatis maior proportioque linee inter centrum mundi et centrum epicicli ad semidiametrum epicicli minor donec centrum epicicli sit in longitudine propiori ecentrici, quod in quadraturis accidit. Tunc angulus dictus est omnium maximus et proporcio dicta omnium minima, ideoque tunc angulus diversitatis maximus apparebit. Hinc centro epicicli versus longitudinem longiorem ecentrici procedente, propter eius a terre centro remotionem, angulus dictus minorabitur et proporcio dicta maiorabitur donec in longitudinem longiorem ecentrici perveniat.