PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 37r

Facsimile

universali collectione posset numerus annorum ex omnibus signis unicuique stellae colligi, idem tamen particulari ratione posset everti, colligendo modo diverso ex Ariete et aliis, ut si in Ariete VI et in Tauro VII e contra fieri posset, et idem numerus adhuc redderent. Quidam autem dixerunt tot fines dari numero unicuique stellae quot sunt illorum ascensoria tempora cuiusque climatis. Hoc confutat Ptolemaeus, primo quia ascensiora tempora signorum non possunt esse tot in omnibus climatibus et aequalia, ut in exemplo demonstrat. Secundo quia fines sunt absque fractionibus et minutiis at ascensoria tempora sunt cum gradibus et minutiis graduum. Fit igitur ut neque ordo neque quantitatis distributio recte colligatur, sic igitur modus Aegyptius nullam habet regulam nullamque rationem. Qua ratione patet error maximus mathematicorum nostrorum temporum, qui omnes eorum praedictiones fundant in finibus Aegyptiis, nam falso constituto fundamento, dilatatur error milies in fine. Et de Aegyptiis finibus haec pauca raptim tetigi, contentus translatione solum quando in illis nulla sit vis neque utilitas.

⟨II.14⟩ XIIII: Modus Chaldaicus

Chaldaicus vero modus et si simpliciorem et maiorem quamdam habeat fidem, tamen non ita sufficienter ad triangulorum quattuor dominatus consequentiam et quantitatis distributionem habere censetur, quare itaque et sine descriptione facile quispiam de eis explicare potest. In primo quidem enim triangulo, Arietis, Leonis et Sagitarii, quod eandem divisionem per signum apud ipsos habet, primus quidem fines accipit primus trianguli dominus, qui est Iuppiter, deinceps consequenter, qui est secundi consequentis trianguli, ut Venus, postea consequenter qui trianguli tertii Geminorum domini sunt, hoc est Mercurius et Saturnus, ultimus vero Mars, qui est quarti tr⟨i⟩anguli dominus. In secundo vero triangulo, Tauri, Virginis et Capricorni, quod etiam per signum divisionem habet, Venus quidem primus dominus accipit primos fines, deinceps Saturnus et etiam Mercurius, post haec autem et Mars, ultimus Iuppiter ipse. Fere autem et in reliquis duobus triangulis idem ordo iam colligi potest. Verum eius trianguli cuius sunt duo domini, dico autem Saturnum et Mercurium, primum quidem iuxta ordinis qualitatem, interdium quidem accipit Saturnus, internoctu vero Mercurius, quantitas vero simplex particularis est quemadmodum diximus iuxta progressionem ordinis primorum. Atque quantitas finium cuiusque unam semper partem demit e primo ordine, distribuunt itaque primo cuiusque trianguli domino VIII partes, secundo VII, tertio VI, quarto quinque, ultimo quattuor, numero videlicet partium XXX signi perfecto. Colliguntur itaque Saturni ex his omnibus interdiu quidem partes LXVI Iovis partes LXXII, Martis LXIX, Veneris partes LXXV, Mercurii quidem interdiu partes LXVI, internoctu autem LXXVIII. Verum horum finium finium] fininm celebriores esse fatemur, qui sunt secundum Aegyptium modum, tum quod consentaneae per Aegyptios codices utili descriptione observati sunt tum quod conveniunt partibus ipsorum finium, ut in omnibus quatenus in genituris ab ipsis per ordinaria exempla accipiuntur. Quamquam suarum conscriptionum neque ordinem ipsorum neque numerum demo