PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 36r

Facsimile

prima tollitur quod altitudinem non propter situm veteres observarunt (ut Plinius credit) sed propter observationem et rationem coniecturalem dictam, nec Plinius in hoc est audiendus, cum ipse omnem reprobat astronomiam receperit. Secunda vero tollitur quod forsitan incolentes aliam regionem contrariam nostrae exaltationes nostras non acceptant et si acceptant, forte est inventio haec ex observatione, in qua potissima astrologiae pars consistit. Tertia vero frivola est, non enim Ptolemaeus negat quod facto coitu in Tauro apparitio fiat in Geminis, sed supposita altitudine Solis pro regula, ait quod facto coitu in altitudine Solis apparet Luna crescere in Tauro, ideo in Tauro exaltatur, modo licet esset coitus in Tauro crementum in Geminis, cum Taurus vero sit altitudo nec Gemini erunt Lunae exaltatio et de Marte et Iove simul solvitur, quod Iuppiter est regula exaltationis Martis contrariam ob causam, tunc ad rationem contra Iovem facile respondetur, nam quamquam Iuppiter habeat plures rationes conveniendi cum Leone, non tamen ibi exercere ventos aquilonares et extoll⟨e⟩re natos inventum est. S⟨i⟩militer et de Marte dicatur. Ad sextam de Venere et Mercurio (quicquid sit de temporum ratione) Venus ipsa exercere opera humoris in Piscibus inventa est, atque altitudinis vim Mercurius in Virgine propter contrarias causas, igitur argumentum non est ad rem. Ad confutationes Porphyrii dicendum quod quamquam Mars sit pollens, tamen nocturnus est, igitur oportet eum sequi conditionem Lunae, sed Luna habet exaltationes sexangulas domibus, igitur et Mars, non enim ex via imbecillitatis processit in Marte, sed ex via conditionis Lunae et quamquam sit masculinus, tamen est de factione Lunae propterea quia nocturnus est. Illud vero quod addit cur hi in dextro, illi in sinistro domiciliorum exaltationes habeant, quamquam Porphyrius non assignavit, dici potest illud esse suppletum per observationes.

⟨II.13⟩ XIII: De finibus modus Aegyptius

De finibus finibus] fiinbus vero duo praecipui enarrantur modi, unus quidem Aegyptius, alter vero Chaldaicus, ad triangulorum dominatus aspiciens. Aegyptiacus, quidem igitur generatim dictorum terminorum, nullibi servavit consequentiam, hoc est neque ordinem neque quantitatis distributionem. Primo quidem in ordine, interdum quidem domiciliorum dominis primas partes dedicant, interdum vero triangulo⟨r⟩um, aliquando autem altitudinum. In exemplo verbi causa, si domicilia sectantur, propter quod e Saturno seriatim primo in Libra exorsi sunt et non a Venere? Itemque cur in Ariete e Iove et non e Marte ipso? Deinde si triangula, quam ob causam in Capricorno e Mercurio et non a V⟨e⟩nere? Rursus si altitudines, quare e Marte in Cancro et non e Iove? Si autem plures rationes harum habentes sectantur, propter quid in Aquario a Mercurio triangulum, habente tantum profecti sunt, et non e Saturno? Cuius quidem Aquarius domicilium est et triangulum. Aut propter quid in Capricorno e Mercurio, nullam penitus hospitii rationem habente in eo primo proficiscuntur? Atque in reliquo ordine eandem proportionem quis inveniet. Secundo vero et quantitas finium nullam consequentiam habere videtur quando quidem secundum unam quamque stellam collectus ex omnibus signis numerus, ad quem aiunt tempora ipsarum dividi, nullam propriam propriam] prorriam neque demostrativam rationem habeat. Et si ipsi numero crediderimus, qui ex omni summa resultat, modo quo perverse et contra rationem ab Aegyptiis observatur, frequenter quidem et aliter quantitatis secundum idem signum, similis numerus si colligetur resultabit.