bis, Libra illis altitudo erit et ita ratio haec nullam firmitatem habet. Tertio rationem altitudinis Lunae sic refellit, quia ubi Luna cum Sole congrederetur in Tauro, prima eius vis apparebit in Geminis, igitur sua ratione altitudo eius erit signum Geminorum et ita in aliis fieri potest. Quarto contra Martis altitudinem exclamat, nam cum Capricornus sit signum humidum apud Ptolemaeum et meridianum, Mars aridus et occiduus, haec non conveniunt. Quinto contra Iovem ominatur sic, nam Cancer frigidissimus ponitur, Iuppiter temperatus igitur non conveniunt, itemque nec omnes volunt aquilonares ventos sciscitari a Iove. Amplius videtur Leonem magis congruere Iovi quam Cancrum, primo quia triangulum est Sagittario domicilio eius, secundo quia calidum, tertio quia masculinum et diurnum. Sexto contra Mercurius et Venerem ita procedit, Ptolemaeus Mercurium in Virgine exaltari asserit, quia Virgo sicca est in qua siccitas autunnalis apparet. Venus in Pisc⟨i⟩bus, quia humida est et sub Piscibus veris humiditas incipit, modo hae rationes frivolae sunt quando e signorum naturis non proficiscantur haec anni quattuor tempora, sed pro accessu et recessu Solis, haec sunt quae contra Ptolemaeum ex suis longis et rhetoricis verbis collegi, refellit vero regulam Porphyrii primo propter Martem. Mars non lunaris est cum sit masculus, non imbecillis cum sit nocturnus ob contemperantiam et reactionem, igitur mittit radios domicilii ad triangulum, ut diurni planetae. Secundo Porphyrius non potest assignare causam cur potius altitudinem habeat Iuppiter in sinistro, Sol et Saturnus in dextro et de aliis minime assignari potest nisi voluntaria. Pro solutione igitur primo animadvertendum, stellas exaltari in eiusmodi signis et non in illiusmodi, esse primo observationem inventum, deinde ratione comprobatum. Mathematici enim, qui cœlestes res sequntur, maiorem partem suorum praeceptorum observatione invenerunt, deinde coniectura rationali inventionem firmatunt, igitur stellae non exaltantur in signis eiusmodi propter rationes tales, sed quia tales rationes conveniunt his exaltationibus. Et hoc Picus nullibi voluit intelligere, cum enim confutavit rationes credidit confutasse observationes et certe deceptus est. Ulterius advertendum Solem esse regulam exaltationis Saturni et Lunae, Iovem esse regulam Marti, Venerem Mercurio, Sol itaque exaltatur in Ariete, primo quia assurgere incipit ad nos, secundo quia calorem augere, haec sunt rationes. Observatio vero est (ut ait Maternus) quod Sol in Ariete collocatus in geniturae cardinibus convenientibus attollit natum ad magistatus insignes. Saturnus contrarius Soli exaltatur propter contrarias causas in Libra. Luna vero quod postquam coniverit in latitudine Solis, apparere incipit in Tauro ibi lumen adaugens. Observatione vero quod Saturnus in Libra constitutus, quoties in convenientibus geniturae locis fuerit, extollit natum in eo eventu, quem sibi Saturnus in genitura ipsa decernit. Luna vero in nocturna genitura cum in Tauro fuerit et locis convenientibus, attollit natum ad insignia praefectionis. Iuppiter exaltatur in Cancro, quia in illo constitus aquilonares ventos validissimos concitat, ut annis his observavi in coniunctione trium superiorum ubi Mars dominator erat, nam concitavit frequentes flatorum afflatus ex aquilone semper. Observatio vero idem docet, nam cum Sol in Cancro collocatur in geniturae locis convenientibus, extollit natum pro ratione quam Iuppiter ipse in genitura decernit. Mars autem cum contrarius sit Iovi, per contrarium exaltatur in Capricorno, accedit quod ibi constitutus calorem adauget, observatione vero receptum est quod Mars in Capricorno collocatus in geniturae locis praecipuis, exaltavit natum pro significationum suarum ratione. Non semel observavi Martem in Capricorno et in medio cœli partiliter constitutum, nato praestitisse insignia praefecturae officia et militares auctoritates validas. Venus vero ratione quod in Piscibus adauget humores, exaltatur in illis. Mercurius contrarius, ob rationes contrarias exaltatur in Virgine ubi et siccitas autunnalis apparere incipit, observatione etiam idem notavit Maternus. Haec igitur signa exaltationes stellarum sunt ab observatione et a ratione coniecturali. Ab observatione quidem, ut Maternus inquit, quod cum in ipsis signis et signorum partibus fuerint stellae in quibus exaltantur, in oportunis geniturae locis faciunt beatos, in contrariis vero miseros. Coniectura vero propter convenientiam affectionum ut diximus, ex iis solvuntur rationes Pici