Quod vero persuadere et non fallere de his enisi sunt quidam, quod secundum cuiuslibet climatis ascensoriam rationem, secundum quancunque stellam formata aliquo modo tempora eandem quantitatem colligunt, falsum est. Primo quidem quia secuti sunt comunem tractatum et ad planas sumitates de ascensionibus compilatum et non secundum puntualem rationem veritati appropinquarunt, secundum quam in parallelo per inferiorem Aegyptum invenitur, Virginis quidem enim et Librae signum XXXVIII utrumque etiam et tertio ponunt ascendere, Leonis vero et Scorpii signum utrumque XXXV demostrati per linearia, quoniam haec quidem in pluribus quam XXXV temporibus ascendunt, Virginis autem et Librae signa paucioribus. Quin et tale enisi instruere nec etiam videntur sequita de finibus quantitatem apud plurimos apparentem, et plura dividentes intermentiri et ubi et minutiis partium utendo, ut salvetur quod dictum est propter haec, neque iis ut diximus veritatis consideratione illa habita consonat. Verum cum ab antiquae traditionis consensu, haec apud plures referantur, hac serie subscribuntur. Colligitur autem cuiusque eorum numerus ita, Saturni quidem partium LVI, Iovis LXXIX, Martis LXVI, Veneris LXXXII, Mercu⟨r⟩ii LXXVI.
Quarta iurisdictio est quae graece horia, latine fines sive termini dicitur. Haec est magna autoritas stellae, nam (ut Maternus est autor) cum in finibus suis fuerit stella inventa, sic est tanquam in suo domicilio constituta, quamquam domus amplior sit et per totum signum extensa, fines vero sunt determinatae signi partes. Unde non male aiunt, qui planetam in finibus suis colocatum, dicunt esse veluti virum inter proximos et domesticos, quando fines ipsi naturam subeant stellae cuius sunt, dominus vero finis graece est horiocrator. De finibus igitur ipsis sunt tres sententiae. Prima Aegyptiorum, quae comuni usu per omnes Arabes decurrit. Secunda est Caldaicorum, quam temporibus hisce nemo sectatur. Tertia est Ptolemaei, quam omnis studiosus ac bonus mathematicus et qui vera predicere cupit, amplecti atque sectari debet, et hanc ego, Porphyrius, Graecus et omnes curiosi mathematici tenemus. Modum vero Aegyptiacum confutat, quod quamquam sit famosus, nullam tamen habet regulam, quia neque regulari potest quod ad ordinem neque quo ad quantitatis distributionem. Quod non quo ad ordinem declarat, quia vel primae signorum partes sunt dandae œcodespotibus vel trigonocratoribus aut hypsomatocratoribus aut his, qui plures iurisdictiones in signis habent. Si a dominis domiciliorum, nulla ratione debuerunt incipere in Libra e Saturno ipso, sed a Venere, nec in Ariete a Iove, sed a Marte. Si a dominis triangulorum, in Capricorno non a Mercurio, sed a Venere incipere debuissent si a dominis altitudinum, in Cancro e Marte non erat ordiendum sed a Iove. Si vero a praedominatoribus, hoc est habentibus plures in signo rationes, non debuissent inchoare in Aquario ipso, qui solum ibi triangulum habet, sed a Saturno cuius est et domus et triangulum, nec in Capricorno e Mercurio, quando in illo nullam rationem habeat. Ecce quomodo de ordine nullam servant regulam quod vero de quantitatis distributione errent, patet primo quia ipsi unicuique stellae tot in signis dederunt terminos, quot unusquisque eorum habet annos maiores, hoc falsum est et non rationale quia Saturni fines sunt numero LVI cuius anni maiores sunt LVII, amplius nulla ratio est quod vitae anni sint tot quot fines numero. Secundo dato hoc, nulla est ratio in particulari quare Saturnus in hoc signo habeat verbi causa in Ariete V, in Geminis VI, nam si in Ariete haberet VI et in Geminis V omnis numerus ex omnibus collectus adhuc servaret annorum debitam quantitatem, ideo quamquam