PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 39v

Facsimile

terum quattuor punctorum accedunt, ut in Sole maxime constat. Ipso enim intrante vel Arietem aut Cancrum vel aliud tale, manifeste aer mutatur et cum stellae sint imbecilliores aut pollentiores quum sunt in earum auctoritatibus vel in oppositis locis, iure fit ut omnis stellarum auctoritas, aut essentialis aut ascitintia, incipere debeat atque regulari ab altero quattuor punctorum, qua ratione domicilia planetarum regulam habent e domiciliis luminum, lumina autem e tropicis domicilia habere ceperunt. Itemque exaltationes stellarum quinque ab exaltationibus luminum moderantur, hae vero ab aequinoctio ceperunt, ut ab Ariete. Triangula quoque per divisionem omnis signiferi in tris circulos constituta sunt in signis. Fines vero per caeteras auctoritates et ordinati et distributi sunt. Recte igitur Ptolemaeus omnes stellarum iurisdictiones asserit habere initium ab aliquo quattuor punctorum, sive sint essentiales sive ascititiae, sed cum dodecatemoria et monomœria nullum habeant ex illis initium, recte vana et non naturalia vocat, quibus etiam patet illud quod de decanis sive faciebus dicunt recentiores esse vanum et non naturale. Multo etiam inanius id quod de novenariis asserunt et falsissimum quod de gradibus tradunt, nullibi enim Ptolemaeus hos fœmininos illos masculinos, hos lucidos illos tenebrosos, fumosos hos illos vacuos, puteales hosce aezmaticos illos, hos fortuna augentes illos competentes, et caeteros tales accepit, haec enim nec naturalia nec rationabilia sunt, sed (ut inquit Ptolemaeus) habent vanam obstentationem. Sunt qui in signis signis] siguis alias fingunt partitiones, quas sortes vocant, alii partes ut Aegyptii, qui sortes cunctorum propemodum infinitas consueverunt capere. De quibus non parva dubitatio exoritur, quando alii illas utiles esse contendant, alii vanas, ut Ptolemaeus tertio Apotelesmatum libro capite tertio. Verum ne a tanto quaesito vacuis manibus recedamus, quid de partibus sensere alii et quid Ptolemaeus afferramus, quidam igitur partes omnes inter sortilegia reponunt, nihil pendii esse aliquid affirmantes, argumento videlicet quod ubi numerus graduum desinit, neque stella est neque lumen neque aliqua naturalis qualitas, nisi fortasse casu id eveniat, et hi fuerunt Chaldaei, ut Porphyrius autor est. Hermes omnium planetarum sortes esse colligendas approbat in eo libro, cui titulus est Panareto, ubi Solis partem agathon daemona, hoc est bonum daemonem daemonem] daemonme vocat. Iovis vero nicen, hoc est victoriam, Veneris herota, hoc est amorem, Martis tolmam, id est audaciam. Saturni nemesin, hoc est accusationem sive invidiam. Paulus vero Alexandrinus iis partibus, quas Hermes observavit, quattuor tantum adiicit partem videlicet filiorum, fratrum, coniugii atque parentum. Aegyptii (ut autor est Graecus sine nomine in comentationibus Libri apotelesmatum tertii) partes infinitas colligunt, ut cicerum, fabarum, lentis, ordei, ceparum et caeterum rerum id genus. Argumento quod quum duo planetae eandem rem significant, distantia etiam, quae inter eos est, est] cst eandem rem significabit, verum haec ab horoscopo supputanda est, quando horoscopus omnis rei principium sit. Sed omnia haec vana sunt, ut Ptolemaeus inquit, nam nullam concedere partem, est et contra observationem antiquorum Petosiris videlicet et Neocepsi, in quos fere (ut Maternus inquit) omnis astrologiae laus referebatur et contra rationem, nam orientem gradum, quem horoscopum vocant antiqui, Soli ipsi respondere ferunt, et quia Luna est luminare alterum et nocturnum, consentaneum est ut alter sit Lunae horoscopus, ea videlicet ratione Lunae respondes, qua oriens gradus Soli, propterea hunc tantum distare aiunt quantum Luna distat a Sole vel contra Sol e Luna. Hunc locum clerontychen, hoc est constitutionem fortunae, vocat Ptolemaeus, cuius rei forsitan causa est quia duos quasi horoscopos fecerunt, alterum solarem, alterum lunarem. Solari quidem animi atque corporis sortem ascripserunt, lunari vero externarum rerum, ut a primo nos ipsi, a secundo quae nostra sint fatum sortiamur. Quare lunaris horoscopus fortunae constitutio nuncupata est, qua ratione fit ut una tantum, sive pars sive sors sit et non tot, nam haec fortunae pars ut horoscopus Lunae inventus est, caeteris nullus respondet horoscopus, igitur nulla sive pars sive sors. Patet quoque ab horoscopo esse supputandam, nam ut e lumine Solis est Lunae vis, sic e Solis horoscopo erit illa Lunae. Item etiam patet cur e Luna in Solem per praecedentia signa vel (quod