causas particulariores atque contractiores. Unde Iovis stella utpote temperata septentrionalibus ventis accommodatur ipsosque gignit, nam verus Aquilo, qui inter septentrionem et ortum collocatur, temperatus est. Saturnus subsolanum suscitat ob diurnam quam habet factionem, quia ut iam praeveniendo diximus, contrario gaudet non simili. Mars Aphricum concitat ab occasu flantem ob nocturnam quam habet factionem. Venus Austrum ob complexionis similitudinem, sed quia oportet in quolibet triangulo ex dominis domiciliorum mixtiones ventorum facere et in primo triangulo Mars et Iuppiter domum habent, iure ipsum borolibicum dicemus triangulum, a Iove quidem boreum, a Marte libicum, nam Sol et Luna non certi definiti venti autores sunt sed omnium generales domini. Hanc rationem Arabes et Albumasar et alii omnes non intellexerunt, nimirum igitur quod astrologi talium nugarum sectatores in fabulas aniles innumeras trudantur. Graeci enim nullis haerent, Latini externorum auctoritatibus nimium, Arabes sibi ipsis solum et quod semel observando offendunt, pro regula assignant et ita omnibus posterioribus causa sunt errandi. Haec de primo triangulo.
⟨II.9⟩ IX: De secundo triangulo
Secundum vero triangulum per Taurum, Virginem ac Capricornum existit, ex tribus fœmininis signis constans, quod quidem Lunae dicatum est atque Veneri, ob dominium quidem quod in nocte habet Luna, ipsi Lunae de nocte ad dictum est, Veneri vero de die. Accedit ad haec quod Taurus quidem magis assurgit ad aestivum circulum, Virgo flectitur ad aequinoctium, Capricornus declinat ad hybernum. Est autem et hoc triangulum a praedominio australe propter hospitii rationem quam habet in ipso Venus, quando quidem stella haec similes ventos efficiat propter calidum quod et pollentem concitat ventum. Verum subsolani nonnihil participat, propter domicilium quod in eo habet Saturnus, hoc est propter Capricornum, unde et ipsum compositum effectum notapelioticum secundum contrariam positionem primo perhibetur, nam et Saturnus ipse eiusmodi efficit ventos, participans etiam ipse orientalitatis nonnihil ob factionem quam cum Sole habet.
Secundum vero triangulum quo quidem ad substantiam fœmininum et nocturnum est cum constet ex Tauro, Virgine et Capricorno nocturnis et fœmininis signis. Quo vero ad trigonocratores dicatum est Lunae et Veneri, hae nanque sunt (ut Graecus ait) quae ob factionis similitudinem eo gaudent, nam et si Saturnus in ipso domicilii ius habeat, cum contrariae factionis sit, in illo tamen iura triangularitatis non possidet, ut in Marte diximus, sed cum Luna praesit nocti, triangulum eiusmodi de nocte sibi vendicat, Venus de die. Quo vero ad qualitatem, per Taurum aliquid aestivi habet, per Virginem nonnihil autunni, per Capricornum magnam partem hyberni habet. Quantum ad potestatem notapelioticum est, hoc est orientale australe, a Venere quidem, quae in illo domicilii rationem habet aliquid australis habet, a Saturno vero habet nonnihil orientalis, a praedominio est australe, nam et ipsa Venus in eo plures rationes habet. Quae ratio docet hoc triangulum esse meridiale, nam licet Luna ipsa occidua ius habeat maximum, luminaria ipsa cum sint domini totius, non dignantur dominia partium sortiri, ut dicit Graecus et Maternus, propterea e Venere ipsa accipit regionem. Itemque patet non Martem in hoc triangulo partem habere, sed Saturnum, nam licet Mars conditione sive factione concordet ipsi, Saturnus hospitii rationem in eo habet, quae est multo pollentior.
⟨II.10⟩ X: De tertio triangulo triangulo] iriangulo
Tertium vero triangulum est per Geminos, Libram atque Aquarium, ex tribus masculinis signis constans. Hoc autem cum Marte quidem nullam rationem habet, sed cum Saturno et