PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 31v

Facsimile

nem efficiunt Cancer et Leo sint, duo haec maximis et principalibus luminibus, domicilia dedicarunt. Leonem quidem masculinum Soli, Cancrum vero fœmininum Lunae. Atque consequenter id quidem e Leone ipso in Capricornum usque hemicyclium solare posuerunt, id vero ab Aquario in Cancrum usque lunare, ut in utroque haemicycliorum unum signum secundum unamquanque quinque stellarum proprie distribuatur, hoc quidem ad Solem, illud vero ad Lunam, configuratum consequenter sphaeris ipsorum motuum et naturarum peculiaritatibus.

Naturales similitudines, quas stellae quinque cum signis et signorum partibus habent, sunt quattuor: domicilium, triangularitas quam triplicitatem vocant, altitudo quam exaltationem dicunt, atque fines quos terminos apellant. Per has enim stellae signis et signorum partibus conveniunt, veluti contentum cum continentibus et locatum cum loco, hae et iurisdictones et auctoritates et iura et testimonia quandoque dicuntur. Prima harum est domicilium quando planetae ipsi per domicilii rationem magis signis et signorum partibus conveniant, nam cum planeta est in signo in quo ius domicilii habet, est veluti vir in domo propria. Diciturque domus œcos, planeta vero ius domicilii in signo habens œcodespotes, latine hospitator aut dominus domus aut pater familias, malo tamen uno (quamquam novo verbo) hospitatorem quod domo sua suoque hospitio alium accipiat appellare. Dicitur enim planeta alterius planetae hospitator et tanquam pater familias cum in domo sua illum accipit, cuius etiam curam patrociniumque hospiti iure susceperit. Nam si Venus in Virgine constituta sit, Mercurium Veneris hospitatorem, quod Virgo Mercurii domus est dicimus. Si Sol in Ariete inveniatur, quod Aries domicilium Martis est, Solis patrocinium iure hospitii Mars accipit, quippe qui perinde ut paterfamilias propria Solem domo accipiat. Ptolemaeus itaque Soli et Lunae C[r]ancrum et Leonem domicilia affert, Leonem quidem Soli, Cancrum vero Lunae, at regnum Soli dedicatum est e Leone ipso usque in Capricornum hemicyclium, ab Aquario vero usque in Cancrum hemicyclium regnum est Lunae. In his regnis caeteri planetae domicilia habent, singulus duo signa, et qui in hemicyclio solari domicilium habet, est de regno Solis. Qui vero in hemicyclio lunari, de regno Lunae, qui in utroque domicilia possident, de regno perhibentur utriusque. Leonem quidem Soli, Cancrum Lunae dedicarunt domicilia (ut Graecus sine nomine exponit) propter motum, naturae propriam versionem, globi positionem atque figurationem, propter motum quidem, quia ultra Cancrum et Leonem versus apicem nostrum non ultra feruntur lumina. Naturae propriam versionem, quia ibi conversa magnum calorem efficiunt, qui proprius est luminibus. Globi positionem, quando Cancer et Leo maxime septentrionalia sint, quorum positione gaudent lumina. Figurationem vero, quia Sol masculino convenit, Luna fœminino. Hac itaque quadruplici configuratione lumina ipsa Cancro et Leoni conveniunt, quibusque naturalia domicilia in his sortita sunt. Ambiget forsitan quispiam, cur non potius Geminos Soli attribuerit, quando signum Geminorum septentrionale sit et masculinum. Solvit Graecus quod Sol validor aestive conversionis est, itemque imperiosum atque regium signum calidissimumque, quae omnia familiaria et cognata sunt Soli. Haec de luminibus.

⟨II.2⟩ II: De Saturni domicilio

Saturno quidem, cum natura frigidior sit secundum calidi contrarietem et cum supremum et longiorem quam lumina orbem habeat, signa Cancro et Leoni diametra dedicata sunt, Capricornus scilicet et Aquarius, cum haec dodecatemoria frigida sint et hyberna hyberna] hyberua accedit etiam quod configuratione ad beneficentiam ipse disconvenit.

Post lumina Saturnus in utroque regno duo