idem est) e Sole in Lunam per sequentia numerus semper colligendus, nam ut e Sole Sole] Solc semper est diurnus horoscopus, sive inter noctu sive interdiu, sic semper e Luna nocturnus erit, sive inter noctu sive interdiu, colligitur autem Lunae constitutio, ut Ptolemaeus praecipit in Apote⟨le⟩smatum libro, sive internoctu sive interdiu. Hac ratione, ut partes sive gradus e Sole in Lunam reperti colligantur, et numerus ille proiiciatur ab ascendente per succedentia signa, et ubi numerus definit ibi est fortunae pars, sive sortis constitutio sive sors ipsa, et horoscopus Lunae aut (quod idem est) addantur supra gradus collectos, qui erant inter ambo loca. Gradus videlicet, qui sunt ab initio signi ascendentis et productum proice ab ascendente sive ab initio signi ascendentis, dando cuilibet signo partes XXX et ubi numerus desinit, ibi constitue partem fortunae. Verbi causa, teneat Sol in genitura VI partem Piscium, Luna XIIII Geminorum, ascendente videlicet X Arietis parte, numerus partium e Sole in Lunam inter noctu, interdiuque per subcedentia signa erit XCVIII, quibus addo partes X, quae sunt a principio ascendentis usque ad partem horoscopantem, erit numerus ex additione productus CVIII, quem numerum ab initio Arietis proiicio de XXX in XXX et ubi desinit numerus, hoc est in XVIII parte Cancri, erit sortis locus. Verum animadversione dignum de decreto Ptolemaei non esse colligendas partes temporum, sed quos gradus aequales vocant, quae sunt partes signiferi nulla ratione habita ad tempora ascensoria, has enim partes ubique Ptolemaeus moiras vocat, quibus signifer ipse per CCCLX dividitur. Itemque illud non praetereundum est, quod aliquando unusmet gradus est horoscopus solaris et horoscopus lunaris sive sortis locus, quando videlicet in genitura ipsa Luna cum Sole partiliter coniungitur, tunc enim gradus geniturae horoscopans est Solis et Lunae, hoc est partis fortunae, nam cum nulla sit luminum intercapedo, nulla quoque erit horoscoporum differentia, qua ratione unus erit et idem utriusque horoscopus. Sic igitur patet de partibus quid sentiendum sit, hanc enim determinationem brevibus affert nobis Graecus Graecus] Graecns sine nomine in Libro apotelesmatum tertio capite tertio, dicens non simpliciter sortes increpavit Ptolemaeus, sed indemostrabiles, cum ipse capiat demostrative dictam sortem. Haec de locis et partibus et consequenter de secundo libro.
⟨III.⟩ Eiusdem Augustini Niphi eruditionum liber tertius, qui est de opulentiis stellarum
⟨III.1⟩ I: De faciebus et faculis caeterisque id genus et primo de faciebus
Convenientiae quidem igitur stellarum et dodecatemoriorum fere utique tot sunt, sed se quidem proprie vultispicere dicuntur, quoties una quaeque earum eandem ad Solem aut Lunam configurationem servat, quam quidem et eius domicilium ad illorum domicilia, ut quando Venus v.g. per rationem sexangulam ad lumina distantiam servat, verum ad Solem quidem vespertina, ad Lunam vero matutina, consequenter his, quae prius domiciliis.
Stellae cum signis habent naturales quattuor convenientias sive similitudines, quae graece dicuntur synoiceioseis, ut domum, triangulum, exaltationem, et fines, quaeque iurisdictiones nuncupantur et aliis nominibus. Habent etiam interse rationes, quae opulentiae nuncupantur sive habitudines, sed opulentiae dicuntur quando per has stella opu