⟨II.5⟩ V: De Veneris domicilio
Veneri temperans cum sit atque sub Marte collocata, iure consequentia duo signa, quae fœcunda sunt adiiciuntur, Libra atque Taurus, sexangulam cum signis luminum rationem servantia, accedit ad haec, quod ipsa neutrum in latus pluribus duobus signis e Sole recedit.
Post Martem Venus in regno Lunae domicilium habet Tarum, in regno Solis Libram. Cuius causam ex his tradit Ptolemaeus, quod ex parte Veneris ipsius tria sunt, est temperans sub Marte proxime collocata, nunquam e Sole distans pluribus duobus signis. Iure propter haec Taurus et Libra domicilia sunt Veneris, nam sunt temperantia inmediate sub signis Martis et non pluribus duobus signis e signis luminum distantia. Verum cum ipsa Venus Lunae magis conveniat, sitque nocturna fœminina, Dorotheus gaudium Veneris assignat in Tauro.
⟨II.6⟩ VI: De Mercurii domicilio
Quoniam vero Mercurius in neutrum latus distantiam e Sole maiorem uno signo perficit estque etiam sub aliis collocatus, proximus quoque utrisque luminibus, reliqui et contigua illorum domiciliis duo signa assignata sunt, hoc est Gemini et Virgo.
Post Venerem Mercurius in regno Lune iura domicilii sortitus est in Geminis, in regno Solis in Virgine. Huius causa e Ptolomaeo sic data est, quod Mercurius nunquam e Sole plus uno signo distat, est etiam sub aliis collocatus et demum proximus luminibus, iure Gemini et Virgo domicilia Mercurii erunt, nam Gemini signum est II e Cancro Lunae signo, Virgo e Leone suntque Gemini ima signa. Itemque et proxima signis luminum, sed cum Virgo ipsa sit omnino contraria naturae Solis, Mercurius etiam e Sole ipso differat, cum ipse Geminus sit, Sol solidior, iura gaudii, ut inquit Dorotheus, Mercurius sortitur in Virgine ipsa. Accedit ad haec quod Virgo Cancro signo Lunae sexangula ratione conveniat et nulla ratione cum signo Solis, Gemini cum Leone ratione sexangula connectitur et nullatenus cum signo Lunae, sed cum Mercurius differat e Sole ipso, iure gaudet in Virgine, quod signum nullam cum signo Solis rationem habet. Haec sunt quae de domiciliis et œcodespotibus sive hospitatoribus ex Ptolemaeo colliguntur.
⟨II.7⟩ VII: De triangularitatibus
Cum triangulis vero similitudo eiusmodi existit, nam cum triangulum aequilaterum figura sit suapte natura benefica signiferque circulus e tribus terminetur circulis, e duobus videlicet tropicis ab equinoctiali, iure ipsius XII signa in triangula dividuntur aequilatera quattuor.
Secunda iurisdictio sive autoritas est quae graece trigonon, latine triangulum sive ut aliis placet triplicitas vel rectius triangularitas dicitur. Nam cum ipsa constet tribus signis, quorum singulum ab altero per quattuor distet aequate, iure sunt tria latera triangulum concludentia. Distat enim ab Ariete Leo signis aequare quattuor, totidem e Leone Sagittarius, totidem e Sagittario Aries, iure triangulum aequilaterum est. Afficitur autem stella triangulis (ut Graecus exponit) primo ob aequalitatem, quando aequalitas cœlestibus competat. Secundo quia signifer ipse tribus circulis dividitur, ut duobus tropicis unoque aequinoctiali, quare cœlestibus competit triangularitas, et hoc Ptolemaeus intelligit cum inquit cum triangulis vero signis et cum stellis talis est similitudo, quod triangulum est figura benefica aequilatera et quod zodiacus tribus dividitur, igitur stellae familiarescunt cum triangulis, quando ipsae aequalitate et trino numero afficiantur. Generatim itaque triangulum iurisdictio sue autoritas erit planetae, speciatim vero assignabitur pro cuiusque natura proprium unicuique stellae triangulum ut dicetur. Qua ratione fit ut stella quando in proprio triangulo collocatur, sit veluti vir inter auxiliatores atque