cuique partes VII, maleficis vero, ut Saturno et Marti, cuique partes quinque, Mercurio vero communis cum sit partes VI, pro complemento partium signi XXX. Dum tamen ipsorum aliqui penitus rationes hospitii non habeant in signo duas, Mercurius enim cum Luna fines habente nullos, partem dominatus accipit eius trianguli quod est Cancri, adiiciatur itaque cuique ita in eodem signo se habenti iis, quae consequenter sunt usque in quartum pars una, quibus puncta superscribantur. Auferuntur vero a reliquis tantum ea, quae duplicibus praeposita erant, frequenter tamen a Saturno, deinceps a Iove, quia motus horum tardior est, sed finium talium expositio haec est. Sunt autem ex horum collectione Saturni quidem partes LVII, Iovis vero LXXIX, Martis LXVI, Veneris LXXXIX, Mercurii LXXVI, totius autem signife[e]ri partes CCCLX.
Ptolemaeus autem asserit se invenisse librum nimis senio affectum, quem vix legere poterat propter multam consumptionem ubi tres hos modos invenit finium, Aegyptiorum, Chaldaeorum et regulam, quam nunc subscripsit, quae quamquam in principio libri erat vix legiblilis, in fine vero quia tabella ubi computati erant, illaesa erat atque epilogus perfectus, tandem regulam et rationem finium invenit. Duo igitur de terminis transigamus ordinem et quantitatis distributionem, quoquidem ad ordinem Ptolemaeus sectatur altitudines, domicilia atque triangula et quaerit in signo utrum stella habeat rationes hospitii duas vel unam, sit ne benefica an malefica. Nam ubi duas hospitii rationes stella in signo habuerit, sive benefica sive malefica sit, semper primos signi terminos accipiet ob iurisdictionum efficatiam. Ubi vero unam tantum, unum solum perquirendum est, sit ne benefica vel malefica stella ipsa, benefica enim praeponenda est generatim quidem in omnibus nisi in Cancro et Leone, nam quia lumina fines non habent loca illorum ambo maleficis tribuuntur, Marti quidem Cancer, Leo vero Saturno propter factionum similitudinem, haec de ordine. De quantitate vero dicamus quod beneficae stellae signi capiunt usque ad partes VII maleficae vero quinque. Mercurius partes VI quod natura sit communis inter maleficas et beneficas, ideo numerum medium nactus est, verum ubi stella plure hospitii rationes habet, non ordine modo sed etiam quantitate praefertur. Augebitur enim ei unus gradus, quem aut a Iove aut a Saturno demet, nam cum hi tardiores sint, minorem terminorum numero gaudent. Illud quoque ne nos praetereat, quod altitudo praeferatur, inde post triangulum, demum et domicilium, haec de quantitate. Ut vero regula haec ordinis atque quantitatis pateat, exemplum capiamus, ut Graecus sine nomine copiose accepit. Aries itaque constituatur imprimis et quaeratur, qui habeant rationes, et invenio Martem et Iovem. Sol enim et si rationem habet, terminos in signo capit nullos, sed quia Mars domicilium, Iuppiter triangulum habet, estque triangulum prius exaltatione et domicilio atque et Iuppiter beneficus, ipse primus assumetur. Postea quaero quis in Tauro rationes habeat et invenio Venerem duas rationes habere, trianguli et domicilii. Ideo assumetur secundo loco, dabimusque in eodem Arietis signo terminos secundos et e Iove pars una demetur et eam Veneri adiiciemus, qua ratione Iuppiter in Ariete partes primas habebit VI, Venus vero VIII. Item eodem ordine accipio Geminos et cum Mercurius plures habeat rationes, capiet in Ariete tertios terminos, cui addo partem unam, quia binas in Gemi⟨ni⟩s habet rationes et aufero illam e Saturno et sic septem partes habebit. Redeo iterum ad Arietem, quia non licet transigere tertium signum, ita enim iubet fieri inquisitionem quod universales anni horae iuxta hunc numerum assignatae sunt, et comperio Martem habere rationem et ita ei partes quinque affero. Saturno vero habenti triangulum in trinis signis ultimum, reliquas partes tribuo quattuor ad complendum numerum XXX, quo signum Arietis constituitur. Haec de Ariete, et de Tauri horiocratoribus agamus. In Tauro Venus cum praesit hospitii rationibus, capit primos Tauri ter