minos numero VIII, deinceps invenio Mercurium binas in Geminis habere rationes, domus et trianguli, quare capit secundas partes VII, tertio venio ad Cancrum et Iovem invenio, qui cum exaltationem habeat, quae domui et triangulo praeponitur, accipit tertio partes VII, cum neque auferendum neque addendum sit, et cum non liceat Cancrum excedere quia est tertium a Tauro, iterum ad Taurum esset redeundum. Sed cum nulla amplius stellarum praesit, quae non praefuerit, accipio Geminos, in quibus cum Saturnus triangulum habeant, capit partes quattuor atque ultimo quattuor Mars, quod ipse in Cancro triquetrus est, abstuli vero tam a Saturno et Marte tribuendo singulis quattuor propter causam dictam, haec de Tauro. Impleto Tauro venio ad Geminos et pro Tauro accipio Geminos Geminos] Veminos usque in Leonem, quo quidem signorum trinitas servetur, et accipio Mercurium geminas in ipsis rationes habentem, ideo tribuo sibi primas partes VII, deinde ad Cancrum et invenio Iovem et Venerem, Venerem quidem triangulum et Iovem exaltationem habentem, ideo Iovi secundo tribuo partes VII. Inde ad Leonem transeo, et invenio Iovem, qui tantum habet triangulum, sed quia accepit, redeo rursus in Geminos et cum Saturnus habeat triangulum, capit partes quattuor unam auferendo, ac ultimo Mars cum triangulum habeat in Cancro, accipit ultimas quinque. Haec de Geminis, et de Cancro transigamus. In Cancro Mars habet triangulum et humiliationem, ideo capit partes primas sex, deinde in Leone Iuppiter habet triangulum, ideo capit VII quia in trinitate signorum habet exaltationem, ut in Cancro et triangulum in Leone, deinde in Virgine Mercurius habet geminas rationes, ideo accipit partes VII, deinde in Cancro genus habet triangulum, ideo capit partes VII reliquas tres partes Cancri tribuo Saturno, nullam in trinitate signorum habente rationem. Haec de Cancro, et de Leone dicamus, quod Saturnus accipit partes VI, Mercurius VII propter Virginem, inde genus partes VI, Iuppiter partes VI atque Marti reliquas, relicta est igitur a Venere pars una propter humiliationem, quam habet in Virgine, haec de Leonem. At in Virgine Mercurius capit primo VII, genus secundo sex propter additionem Saturni et Martis, quando Saturnus in Libra exaltationem et triangulum habeat, Mars in Scorpio domicilium et triangulum, sed quia Iuppiter in ipsorum signorum trinitate nullam habet rationem, ex eo demo relinquens partes quinque, Saturnus etiam sex propter Libram, Mars ultimo partes VI ob Scorpium, haec de Virgine. In Libra vero Saturnus capit partes VI propter triangulum et exaltationem, Venus quinque propter triangulum quod habet in Scorpio, nam ex ea fit ablatio apponimusque partem unam Saturno Iovi et Marti, nam Iuppiter propter Venerem capit partes VIII propter triangulum et domum, quae habet in Sagittario, ultimo Mercurius propter triangulum accipit quinque, Mars vero reliquas. Et de Scorpio, Mars cum trianguli et domus sit, accipi primo VI, Iuppiter VIII, Venus propter triangulum sumit VII, Mercurius VI quia praecedit maleficum, Saturnus Saturnus] Saturuus ultimas tres, in Sagittario accipit Iuppiter VIII propter domum et triangulum, Venus VI ex ipsa nanque fit additio Iovi, Mercurius V, Saturnus VI, Mars V propter rationes similes. Simili ratione fit de caeteris signis secundum regulam enarratam, quod explicare non oportet, quia tabella ordinem et quantitatis distributionem particulati ostendit, potestque quis idem colligere per eandem rationem, sed circa finem praesentis capitis tria sunt, quae videntur ambigua. Primum cur luminaribus nemo terminos tribut, cui Arabs Ptolomaei interpres respondit, quia habent domicilia et signiferi dimidia, quae regia vocavimus. Graecus forte vult lumina non habere terminos, quia universales domini non merentur dominia partium sortiri, sed dominia totius signi. Secundum vero quia Ptolemaeus praeponit exaltationem ante triangulum et ipsum triangulum ante domum, cuius contrarium fere omnes autumant. Arabs ad pauca respiciens ait Ptolemaeum non locutum esse secundum positionem propriam, quod quidem frivolum est, cum et Porphyrius et Graecus et ipsemet Ptolemaeus hos fines vocet suos inscriptione Graeca, ideo in ordine partium prima est exaltatio, secunda triangulum, tertia domus. At in ordine totorum contra, prima est domus, secunda exaltatio, tertia triangulum. Tertium, ex quo de finibus sunt res modi, quo in operatione utemur? Hermes enim et Dorotheus opinantur cum Aegyptiis finibus, alii cum Chaldaicis, multi cum illis Ptolemaei. Arabs volens concordare