noctiale ut aequinoctii circuli nonnihil participet, aliud hybernum ut tropici hyberni aliquid teneat, ex quibus trinitas circulorum, quibus omnis signifer dividitur, surgit. Qua ratione fit ut recte triangulum sit, tum a numero signorum trino tum a trinitate circulorum. Haec sunt, quae a Ptolemaeo de triangulis habentur.
⟨II.12⟩ XII: De altitudinibus
Iurisdictiones planetarum, quae altitudines dicuntur, talem habent rationem. Cum enim Sol in Ariete constitutus, in sublimen atque septentrionalem hemicyclium assurgat, in Libra vero collocatus in humilem atque australem declinet, iure Arietem tanquam altitudinem sibi deputarunt, tum quod dies tunc fieri maiusculus incipit, tum quod naturalis eius calor increscit, Libram vero contrarias ob causas tanquam humiliationem illi statuunt. Saturnus vero iterum, ut ad Solem diametram stationem habeat ut etiam in domicilis dictum est, in Libra quidem contraria ratione exaltatur, in Ariete vero deiicitur. Nam ubi frigidum imminuitur, ibi calidum increscit atque contra ubi calidum imminuitur, ibi increscit frigidum. Luna vero argumento quod postquam in Ariete Solis altitudine cum Sole ipsa coniverit, primam facit apparitionem atque principium incrementi luminis, tamquam in altitudine in Tauro, quod sui trianguli primum existit signum exaltari in eiusmodi Tauri signo asserunt, eiici vero in Scorpio illi diametro. Post haec autem Iovi ventorum septentrionalium et fœcundorum auctori existenti cum varios concitet ventos, quando in Cancro maxime septentrionali constituitur ob potestatem, quam habet in eo rationabiliter deputant Cancrum exaltationem, Capricornum deiectionem. Mars sua natura exustivus existens, cum urentior fiat quoties ipse in Capricorno collocetur, quod tunc australior maxime fit, iure exaltabitur eo in signo in quo deiicitur Iuppiter, quod exaltationi Iovis contrarium est, deiicietur vero in Cancro. Rursus ipsa Venus humefactiva existens sua natura et potissimum in Piscibus, in quibus vernalis humiditatis principium praepparet, accipiens suarum virium incrementum, in Piscibus altitudinem quidem perlucrabitur, deiectionem in Virgine. Mercurius vero e contrario exiccativus existens magis et proprie in Virgine contrario illi signo, in quo siccitas autunnalis praeapparere incipit, iure in Virgine exaltabitur, in Piscibus deiicietur.
Tertia stellarum iurisdictio est, quae graece hypsoma, latine altitudo sive exaltatio sive honor, quamquam Iulius Maternus ubique altitudinem appellet. Huius contrarium graece est tapeinoma, latine deiectio sive humiliatio sive casus, Maternus ubique deiectionem exponit. Altitudines vero dictae sunt ob hoc, quod cum in ipsis fuerit stellae in oportunis, scilicet geniturae locis faciunt beatos, deiectiones earum miseros, pauperes ignobiles et inopes. Qua ratione fit ut stella in signo constituta in quo altitudinem habet, recte dicatur veluti vir in suo honore, ut Caesar cum in solio sedit. Rationabiliter itaque signum hypsoma stellae dicitur, stella sive planeta in signo altitudinem habens hypsomacrator, hoc est dominus altitudinis. Iis ita expositis de altitudinibus cuiusque stellae agamus et primo de Sole. Per ipsum enim et domicilia statuit vagis stellis, per ipsum et complexionem illarum construxit, per ipsum et motus et caetera id genus ordinavit Ptolemaeus. Soli igitur Arietem praebuit altitudinem sive exaltationem, tum quod in ipso constitutus incipiat ad septentrionem facere ascensionem tum quod calor increscere propter contrarias rationes in Libra deicitur, tum quod ibi constitutus in austrum declinat tum quod calorem minuere incipiat. Rationabiliter Rationabiliter] Ratioblliter igitur Solis altitudo Aries, eius