ministros suos, haec de triangulo generatim, et de illius domino agamus. Dominus trianguli is ille est, qui iura trianguli in signo sortitur, hic graece est trigonocrator, latine trianguli dominus. Uno verbo a nonnullis triangulator dicitur, verum hic triplex est. Diurnus, qui iura trianguli sortitur de die, nocturnus vero, qui de nocte, communis sive particeps, qui et de nocte et de die ius triangularitatis in signis habet.
⟨II.8⟩ VIII: De prima triangularitate
Primum quidem est per Arietem, Leonem atque Sagittarium, ex tribus masculinis signis constans in quibus domicilia habent Sol, Iuppiter et Mars. Dedicatus vero est Soli, quando Mars nocturnae factionis existens e Sole factione differat, qua ratione fit ut hius prima iurisdictio in die Soli adiiciatur, in nocte vero Iovi. Insuperque accedit ad haec quod Aries magis ad aequinoctialem circulum vergit, Leo ad aestivum, Sagittarius ad hybernum. Est autem eusmodi triangulum a praedominio septentrionale propter iurisdictionem quam habet in ipso Iuppiter, quando quidem ipse fœcundus sit et ventosus, ventis conveniens a septentrione concitatis. Verum propter domicilium quod habet in ipso Mars nonnihil libis triangularitas haec sumit et inde borrolibicum constat, argumento etiam quod Mars tales conmixtos efficit ventos et propter conditionem, quam habet cum Luna ipsa, et quia occidua regio fœminina est.
Speciatim nunc de triangulis et de triangulatoribus loquitur, et vult primum triangulum esse per Arietem Leonem atque Sagittarium ex tribus masculinis signis constans, in quibus domicilia habent Sol, Iuppiter et Mars. Quare cum haec signa sint masculina et diurna, iure triangulum hoc masculinum et diurnum perhibetur, haec de triangulo quantum ad substantiam. De trigonocratore vero asserit hoc triangulum dicatum esse Soli primo et principaliter, nam licet Mars domicilii rationem in illo habeat propter differentem quam habet a triangulo et a Sole factionem sive conditionem, ab illius iurisdictione cadit. Non tamen solus Sol sed Iuppiter etiam in illo rationem habet, sed quia Sol diei est effector ipse interdiu imperare triangulo perhibetur et Iuppiter internoctu, haec de trigonocratore, et de qualitate et potestate trianguli agitur, et vult quod habeat aliquid veris, aliquid aestatis nonnihil hyemis, nam Aries vernum est signum, Leo aestivuum, Sagittarius hybernum, haec de qualitate. Potestas vero est quod triangulum hoc concitat ventos borrolibicos, hoc est septentrionales occidentales, primo propter Iovis rationem, quia enim Iuppiter domicilium habet in illo et ipse ventos concitat septentrionales, qui genitales sunt et fœcundi, habet triangularitas haec aliquid borei sive septentrionis. Habet etiam secundo aliquid libici sive occidui, primo quia Mars habet in hoc domicilii ius, modo Mars tum quia cum Luna factionem habet, nam est uti Luna ipsa nocturnus, tum quod occiduus est efficit triangulum eiusmodi nonnihil habere occidui, recte igitur triangulum erit borrolibicum, haec de potestate trianguli. Triangulum igitur primum sua substantia masculinum ac diurnum est, sui qualitate vernale aestivum atque hybernum, potestate vero borrolibicum. Qua ratione factum est ut cum eo principaliter Sol et secundario Iuppiter conveniant, ita ut inde trigonocratores illius sint, nonnihil etiam Mars habet, quando domicilii ius in illo possideat, quamquam Ptolemaeus solum Iovi et Soli dedicet ipsum, sed ambiges cum Sol ipse cui prima iura trianguli dicata sunt orientalis sit, cur triangulum ipsum orientale non est. Quidam quorum sunt omnes fere Arabes, triangulum eiusmodi propter iura quae primo Soli dedicata sunt, contendunt esse orientale omnino. Ptolemaeus vero borrolibicum ipsum facit propter rationes dictas. Assignat autem Graecus sine nomine rationem talem ad argumentum responsionem eiusmodi. [Lu] Lumina ut pote ventorum omnium domini cum sint, particulares et caeteros ventos non efficiunt nisi per stellas tanquam