PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 147r

Facsimile

〈VIII.6〉 Capitulum VI: De apparitionibus et occultationibus fixarum

Ul〈l〉a Ulla] Ula A tamen exposita ratioque a solo situ ipsarum per lineas capta in apparitionibus vel ocultationibus non invenitur sufficiens. Non enim verbi gratia, sicut cooriri stella cuidam zodiaci puncto demonstratur, quanto etiam, Sole arcui ab orizonte sub terra distante, primo apparebit aut ocultabitur, possibile est per ipsas similesve inveniri, cum neque in omnibus neque in eisdem ubique hic arcus possit equalis esse. Maior enim minorve fit tum propter stellarum magnitudines tum propter latitudinis a Sole distantias cum propter diversitatem declinationum zodiaci.

Nam si ABGD meridianum circulum esse supposuerimus, et EG zodiaci semicirculum, orizontis vero BED et eius polum I, patet quia de stellis que cum E zodiaci puncto simul oriuntur, si maior primo apparere incipiat, Sole verbi gratia sub terra per EF arcum distante, minor, etiam si equaliter secundum latitudinem a Sole distet, primo apparebit, per maiorem arcum ipso distante quam sit arcus EF et lucem minorem efficiente. Et rursus in stellis que sunt equalis magnitudinis, si ea que propinqua E puncto secundum latitudinem est ex distantia EF primo appareat, que magis quam ipsa distat a minore aparebit, propterea quod in eadem Solis sub terra distantia lux que apud ipsum zodiacum Solemque fit maior est quam que remotius fit, in magnitudine similiter equalibus et per equalem latitudinis distantiam orientibus, quanto magis ad orizontes zodiacus declinetur et DEF angulum minorem faciat, tanto magis a maiore distantia quam sit EF stella primo apparebit.

Nam si adaptabimus ut in sequenti deinceps figura per polos orizontis et Solem semicirculum qui per F est semicirculum videlicet ITFE distantia quidem Solis sub terra in eisdem stelis equalis semper FT arcui permanebit, propterea quod in distantia hoc modo equali lux quoque super terram similis sit. Arcus vero EF, permanente, ut diximus, arcu TF, minor erit in zodiaco rectiore et maior in decliviore.

Observationibus ergo in una quaque stellarum ad habendam Solis sub terra in zodiaco distantiam opus est. Quod si neque distantia que ad orizontem per rectos angulos est sicut FT in subiecta figura eadem per omnes regiones in eisdem stelis permaneat, propterea quod non similiter in grossiore borealioris climatis ere Solis radii luceant, non unius solummodo climatis, sed singulorum observationibus opus