PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 161v

Facsimile

posteriores iste sunt.

Observavimus enim nos ipsi per astrolabium sextodecimo Adriani anno Phamenoth secundum Egiptios xvi sequente decima septima vesperi Mercuri stellam maxime a medio Solis motu distantem. Que perspecta ad fulgentem Succularum cernebatur primum primum] add. marg. G gradum Piscium per longitudinem obtinere. Obtinebat autem tunc Sol medio suo motu 9 45′ gradus Aquarii. Quare vespertina maxima a medio motu distantia 21 15′ graduum erat. erat] add. marg. G

Decimo etiam octavo anno Adriani Ephiphi secundum Egiptios die 18 sequente 19 in mane, cum Mercurius esset in maxima distantia ac valde tenuis et exiguus videretur, perspiciebatur ad fulgentem Succularum similiter 18 45′ Tauri gradus obtinere. Erat autem medie tunc Sol in x gradibus Geminorum. Quare hic quoque maxima distantia matutina 21 15′ graduum equaliter fuit. Quoniam igitur in altera observatione medius stelle motus 9 45′ gradus Aquarii, in altera Geminorum gradus 10 obtinebat et punctum circuli per medium inter hos gradus est in 9 52′ 39′′ 39''] add. s. l. G Arietis. Arietis] 30 add. et del. AG In hoc situ profecto erat dyameter que per maximam longitudinem est.

Observavimus rursum per astrolabium primo Antonini anno die 20 Epiphi sequente xxi vesperi stellam Mercurii maxime a medio Solis motu distantem. Que perspecta tunc ad cor Leonis videbatur 7 gradus Cancri obtinere. Erat autem in eo tempore Sol in gradu Geminorum 10 30′. Quare maxima a medio motu distantia vespertina graduum fuit 26 30′.

Similiter in quarto etiam anno Antonini Phamenoth 18 sequente 19 in mane, cum maxima rursus esset distantia, perspeximus ipsam ad stellam fixam que vocatur Antares eratque in 13 30′ gradibus Capricorni, medius autem Sol erat in 10 gradibus Aquarii. Quare hic quoque maxima a medio motu distantia matutina 26 30′ graduum equaliter erat. Quoniam igitur in altera observationum medius stelle motus 10 30′ Geminorum, in altera 10 Aquarii gradus obtinebat, punctum autem quod inter hec est 10 15′ Libre gradus obtinet, in hoc profecto situ diameter que per maximam longitudinem est tunc inveniebatur. Ex his igitur observationibus in x gradibus proxime vel Arietis vel Libre maximam longitudinem esse invenimus, ex priscis vero que in maximis distantiis fuerant capte in 6 proxime gradibus eorundem signorum, ut hinc facile quispiam computaverit.

Anno enim vigesimo tertio secundum Dionisium Aquarionis die 29 Mercurius matutinus distabat a fulgentissima caudula Capricorni ad septentrionem lunas tres, sed hec fixa stella secundum principia nostra que sunt a tropicis et equinoctialibus punctis