PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 170r

Facsimile

sit per per] add. s. l. G maximam et minimam longitudinem excentricitatis diameter ABG, sitque A punctum sub ipso 25 gradu Tauri, B vero sit centrum zodiaci, propositumque sit id centrum invenire ad quod equalem epicycli motum fieri asserimus, sitque punctum D, et protrahatur ab ipso DE perpendicularis ad AG, ut medius epicycli motus quartam partem a maxima longitudine distet, sicut etiam in observationibus, capiaturque in ipsa secundum expositas observationes E centrum epicycli, circa quod descripto FI epicyclo, protrahantur a puncto B tangentes ipsum BF et BI linee, et coniungantur linee BE et EF et EI. Quoniam igitur secundum expositum medium motum matutina quidem maxima a medio motu distantia graduum erat 43 35′, vespertina vero 48 20′, erit totus FBI angulus talium 91 55′ qualium quatuor recti sunt 360. Medietas ergo eius, hoc est angulus FBE, talium est 91 55′ qualium duo recti sunt 360. Quare arcus corde EF talium est 91 55′ qualium est circulus qui rectangulo BEF circumscribitur 360. Ipsa vero linea EF talium 86 16′ qualium est BE qua rectus angulus subtenditur 120. Qualium igitur est EF semidiameter epicycli 43 10′, talium erit BE 60 3′.

Rursus quoniam propositarum maximarum distantiarum excessus 4 45′ bis continet differentiam que tunc penes zodiaci erat inequalitatem, queque ab angulo BED continetur, erit profecto ipse BED angulus talium 2 22′ 30′′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360 talium 4 45′. Quare arcus linee BD talium erit 4 45′ qualium est circulus qui rectangulo BED circumscribitur 360. Ipsa vero linea BD talium 4 79′ proxime qualium est BE qua rectus angulus subtenditur 120, qualium est ergo BE linea 60 sexagesimarumque trium et semidiameter epicycli 43 10′, talium et BD erit 2 30′ proxime. Demonstrata est autem linea etiam que est inter centra zodiaci et excentrici in quo semper centrum epicycli est 1 15′ earundem, medietas ergo est linee BD. Si ergo in duo equalia BD lineam in puncto T dividamus, demonstratum habebimus, qualium est TA TA] corr. ex A G semidiameter deferentis epicyclum excentrici 60, talium esse utranque BT et TD que sunt inter centra 1 15′, semidiameter vero epicycli EF 43 10′, que erant nobis demonstranda.

〈X.4〉 Capitulum IIII: De emendatione periodicorum Veneris motuum

Sed modus quidem suppositionis proportionesque inequalitatum hoc modo nobis capte sunt. Rursus