PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 191v

Facsimile

ad successionem, sed in secunda quoque oppositione ab eadem longitudine similiter distabat distabat] ergo add. et del. A gradibus 16 40′, quare apparens a secunda oppositione ad tertiam distantia 34 34′ ipsius excessus graduum est, sicut rursum per observationes habetur. Verum quoniam in tertia quoque oppositione 14 14′ Capricorni gradus stella obtinebat, distabatque a maxima longitudine ad successionem gradibus 51 14′, perspicuum hinc est quod maxima excentricitatis eius longitudo 23 gradus Scorpionis obtinebat, minima vero vero] obtinebat add. et del. A 23 Tauri per oppositionem.

Quare si centro G epicyclum TI descripserimus, habebimus hinc medium a maxima excentrici longitudine motum epicycli secundum longitudinem demonstratorum graduum 56 30′, TC vero arcum epicycli graduum 5 16′, propterea quod EGF quoque angulus talium 10 32′ demonstratus sit qualium duo recti sunt 360. Quare IT quoque arcus a maxima epicyli longitudine ad stellam 174 44′ graduum relinquitur. In tempore igitur tertie oppositionis, hoc est in 20o anno Adriani Messori secundum Egyptios die 24, stella Saturni secundum medios motus considerata per longitudinem quidem distabat a maxima excentrici longitudine gradibus 56 30′, obtinebatque Cancri gradus 19 30′, inequalitatis autem a maxima epicycli longitudine gradibus 174 44′, que nobis erant invenienda.

〈XI.6〉 Capitulum VI: Demonstratio magnitudinis epicycli Saturni

Consequenter rursus ad demonstrandam epicycli magnitudinem cepimus observationem quam ipsi observavimus secundo Antonini anno Mechir secundum Egyptios die 6o sequente 7o ante mediam noctem horis quatuor. Erat enim in medio celi secundum astrolabium ultimus Arietis gradus, et medius Sol 28 41′ Sagittarii gradus obtinebat. Tunc igitur stella Saturni ad splendidam Succularum Succularum] corr. ex Sccularum G perspecta 9 15′ Aquarii gradus obtinebat. Distabat autem a centro Lune ad successionem medietate unius gradus proxime, tantum enim a boreali cornu ipsius distabat. Sed Luna secundum medium motum suum obtinebat tunc gradus Aquarii 8 55′ et inequalitatis a maxima epicycli longitudine 174 15′. Quare verus quoque motus suus 9 40′ Aquari gradus obtinere debebat, apparens autem in Allexandria motus 8 34′ graduum erat. Quare sic quoque stella Saturni, quoniam a centro ipsius ad successionem medio gradu proxime distabat, 9 15′ Aquarii gradus obtinere debebat, distareque ab eadem excentrici longitudine que in tam brevi tempore nullo motu de quo curandum sit progessa est