223 menses colligi videbant, revolutiones autem inequalitatis quidem 239, latitudinis autem 242, longitudinis vero revolutiones 241 et ad hec gradus 10 40′ quos in 18 revolutionibus in predicto tempore Sol pertransivit restitutione ipsorum ad fixas stellas considerata; idque tempus periodicum appellarunt, quia primum primum] corr. ex post modum G differentias motuum ad unam proxime restitutionem reducat; utque diebus id integris constituerent dies 6585 partemque tertiam triplicarunt, et sic habuerunt dierum numerum 19756, quem absolutam restitutionem vocaverunt. Ceteris quoque similiter triplicatis, habuerunt menses quidem 669, restitutiones vero inequalitatis quidem 717, latitudinis vero 726, circuitus autem longitudinis 723, et ad hec 32 gradus quos Sol in 54 revolutionibus pertransivit.
Sed iam Hiparchus tum a Chaldaicis Chaldaicis] corr. ex Caldaicis G tum etiam a suis observationibus non absolute ista se habere redarguit. Per observationes enim quas exposuit demonstrat quia primus dierum numerus per quem semper tempus eclipsium in mensibus ac motibus equalibus revolvitur 126007 dierum et hore unius equalis est, in quibus menses invenit absolvi 4267, integras vero inequalitatis restitutiones 4573, circulos autem zodiacos 4612 minus 7 30′ gradibus proxime, quibus et Sol ad 345 circulos rursum deficit et restitutio ipsorum ad fixas stellas perspiciatur. Vnde propositam dierum multitudinem in 4267 menses partiens mensis medii tempus invenit 29 31′ 58″ 20″′ proxime colligi. In tanto igitur tempore distantias ab eclipsi lunari ad eclipsim simpliciter redeuntes equales esse demonstrat, ut ideo manifestum fiat inequalitatem restitui, quod semper et in tanto tempore tot menses continentur et equalibus per longitudinem revolutionibus 4611 totidem gradus comprehenduntur, scilicet 352 30′ consequenter ad coniunctiones et oppositiones solares.
Siquis vero numerum mensium non ab eclipsi lunari ad eclipsim querat, sed solummodo illum qui a coniunctione lunari vel plenilunio ad similem respectum est, is minorem adhuc restituentem inequalitatis et mensium numerum inveniet, si solum 17 numerum communem ipsorum mensuram ceperit. Hic enim menses quidem 251 colligit, inequalitatis vero restitutiones 269. Sed hoc tempus latitudinis quoque restitutionem absolvere non inveniebatur. Eclipsium enim reditus ipse solum ad temporis et revolutionum per longitudinem distantias equalitatem servare videbatur, nequaquam vero ad magnitudines similitudinesque observationum, unde latitu-