PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 217v

Facsimile

360, angulus vero BEX 7 eorundem.

His ita suppositis, tam angulum EG qui ab excentrici quam angulum IGF qui ab epicycli declinatione continetur hoc modo invenimus. Nam ab iis que de de] add. s. l. G inequalitatibus Martis demonstravimus facile intellectu est quod angulorum in visu constitutorum qui subtenduntur ab arcubus equalibus qui sunt ad minimam epicycli longitudinem qui fiunt in motibus maxime longitudinis excentrici eam p〈ro〉portionem proportionem] perportionem A habent ad motus factos in minima quam quinque proxime ad novem. Sed arcus TC et NX equales sunt, quare proportio etiam anguli GEC ad angulum DEX erit, sicut 5 ad 9. Quoniam igitur dati sunt anguli EC et BEX et proportio GEC ad DEX, estque equalis angulus EG angulo BED, si quota pars est excess〈u〉s excessus] excessis A totarum magnitudinum ipsius excessus proportionis totam partem de utrisque utrisque] corr. ex trisque G terminis proportionis capiemus, habebimus quesitam quoque proportionis magnitudinem, id enim per arith[e]meticam arithmeticam] arithemeticam A propositionem quandam demonstratur. Quoniam ergo magnitudines quidem sunt 4 20′ et 7, et excessus earum 2 40′, proportio vero sicut 5 ad 9, horumque excessus quatuor, sunt autem 2 40′ pars ipsorum quatuor tertie due, si tantam partem ipsorum 5 et 9 ceperimus, habebimus GEC angulum 3 20′ graduum et DTX 6 eorundem, et utrunque reliquum consequenter EG et BED declinationis excentrici gradus unius, et ex istis TC quoque arcum declinationis epicycli graduum 2 15′, propterea quod totidem proxime secundum tabulas inequalitatis GEC et DEX inventas angulorum magnitudines continent.

In Saturno autem ac in Iove, quoniam indifferentes ad sensum inveniuntur motus in arcubus maximarum excentricorum longitudinum facti facti] post corr. G a motibus qui in minimis fiunt diametraliterque oppositis, alio modo ex collatione motuum qui fiunt in maximis epicyclorum ad eos qui fiunt in minimis eorum propositum computavimus. Removetur autem, ut ex particularibus observationibus facile intelleximus, in motibus quidem qui fiunt in apparitionibus et occultationibus maxime ad septentrionem atque meridiem Saturnus quidem gradibus 2 proxime, Iupiter autem 1, in oppositionibus vero ad Solem Saturnus gradibus 3, Iupiter 2. Quoniam igitur ex inequalitate quoque istorum perspicuum est quod angulorum in visu ab equalibus epicycli arcubus in maximis et minimis longitudinibus factorum qui in maximis constituuntur proportionem habentur habentur] post corr. G ad illos qui in minimis in Saturno quidem