, quare medium tempus fuit hora secunda incipiente ante mediam noctem horis tam temporalibus quam equalibus 5. Sol enim circa Virginis finem fuit, quare post meridiem diei 16 horis equalibus septem medium eclipsis tempus Allexandrie fuit. Est autem tempus a constitutis locis et anno Nabonassari primo annorum egyptiacorm 546 dierum 345 et horarum equalium simpliciter quidem 7, exacte vero 6 30′, in quo tempore Solem exacte obtinuisse invenimus Virginis gradus 26 6 et Lunam medie quidem Piscium gradus 22, exacte vero 26 7′, secundum inequalitatem enim gradibus 313 a maxima epycicli longitudine distabat.
Sequentem autem deinceps eclipsim 55 anno eiusdem periodi facta asserit Mechir secundum Egyptios die 12, et incepit 5 20 noctis hora transacta, defecitque tota. Fuit ergo eclipsis principium post meridiem diei none horis 11 20. Sol enim iuxta finem Piscium erat, medium vero tempus fuit post meridiem horis 13 20′, tota enim Luna defecit, estque a locis constitutis usque ad eclipsim tempus annorum egyptiacorum 147 dierum 158 et horarum equalium tam simpliciter quam exacte 13 20′, in quo tempore Solem 26 17′ gradus Piscium exacte obtinuisse invenimus, et Lunam medie quidem 1 7′ Libre gradus exacte autem et vero motu suo 26 16′ Virginis gradus. Secundum inequalitatem enim 109 28′ gradibus a summa epicycli longitudine distabat. Colligitur autem distantie tempus a prima ad secundam eclipsim dierum quidem 178 et horarum equalium 6 50′, gra-duum autem 180 11′, sed Hypparcus demonstrationem hanc fecit quasi huius distantie tempus tempus] add. marg. G fuerit dierum 178 et horarum equalium 6, graduum vero 180 20′.
Tertiam eclipsim fuisse ait eodem 55 anno secunde periodi Messori secundum Egyptios die 5a et incepit transacta noctis hora 6 et 40 sexagesimis, defecitque tota. Medium autem tempus asserit fuisse in horis 8 20′ proxime, hoc est post mediam noctem horis temporalibus 2 20′. Sed cum Sol iuxta medietatem Virginis fuerit, noctis in Allexandria hora 18 24′ temporum est. Hore igitur 2 20′ temporales faciunt horas equales 2 15′ proxime. Quare medium tempus fuit post meridiem diei quinte horis equalibus 14 15′. Est autem a constitutis locis tempus annorum egyptiacorum 547 dierum 334 et horarum equalium simpliciter quidem 14 15′, exacte vero 13 45′, in quo tempore Solem 15 12′ Virginis gradus exacte obtinuisse invenimus, Lunam aut medie quidem 10 24′ Piscium, exacte vero 15 13′. Secundum inequalitatem enim 249 9′ gradibus a maxima epicycli longitudine distabat. Colligitur autem etiam distantie a secunda eclipsi ad tertiam tempus dierum 176 et 24 sexagesimarum hore unius equalis, graduum