PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 149r

Facsimile

ma nobis videtur. Possunt enim planete aliqui esse sub Sole, nec tamen in aliqua penitus superficie ipsarum que per ipsum et visum nostrum sunt, sed in alia atque idcirco obiici sibi non posse, sicut et in coniunctionalibus Lune obiectionibus, ut plurimum nullus Solis defectus efficitur.

Verum cum rei huius intelligentia nequeat aliter haberi, propterea quod nulla stellarum sensibilem diversitatis aspectum facit, a quo solo apparente distantie capiuntur, verisimilior priscorum mihi ordo videtur, naturalius per medium Solem eos disseparans planetas qui qui] corr. ex quae G quavis possunt ab eo distantia removeri ab illis que non ita se habent, sed circa ipsum semper circumducuntur, cum tamen non adeo ipsos ab eo versus terram removeat, ut aspectus diversitas de qua curandum sit fieri possit.

〈IX.2〉 Capitulum II : De difficillimo suppositionum modo modo] in quibus add. et del. A in quinque planetis

Sed de ordine spherarum hec dicta sint. Cum vero propositum nobis sit, sicut de Sole ac Luna fecimus, sic de quinque quoque planetis apparentes ipsorum inequalitates omnes equalibus circularibusque motibus fieri demonstrare, —hii enim divinorum corporum nature conveniunt, unde inordinatio et dissimilitudo longe abest—, magni facere oportet quicquid in hac re assequemur, que finis speculationis mathematice philosophie profecto est. Est autem negotium hoc multis de causis difficilimum, primum quia nundum a prioribus recte consideratum, deinde, cum in considerationibus periodicorum in singulis motuum possit in observationibus per instrumenta minutus error fieri qui citius sensibilem in posterum facit differentiam, quando minore temporis spatio facta observatio sit, tardius, quando maiore, tempus ex quo planetarum observationes habemus conscriptas adeo breve est ad magnitudinem rerum collatum, ut longi temporis predictionem infirmam faciat. Preterea non parum turbat quod in consideratione inequalitatum due in singulis inequalitates fieri videntur, ipseque inequales tum magnitudine tum restitutionum temporibus, quarum, quamvis ad Solem altera altera ad zodiaci partes perspiciatur, tamen sic inter se penitus confunduntur, ut neutre proprietas facile descernatur, ab hec priscorum observationes minore cura et universalius conscripte sunt. Nam que crebriores sunt stationes et apparitiones continent, quarum utriusque ambigua nimium perceptio perceptio] post corr. G est, stationes enim verum ostendere tempus non possunt, cum in multis ante stationem