PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 184v

Facsimile

DFI circumscribitur 360, arcus autem linee FI 25 30′ ad semicirculum reliquorum. Corde igitur etiam sue DI quidem talium erit 117 2′ qualium est DF que rectum angulum subtendit 120, FI autem 26 9′ earundem. Quare qualium est FD linea 2 45′ et DA excentrici semidiameter 60, talium quoque erit DI linea 2 41′ et FI 0 36′, et per eadem superiorbus AI quidem linea erit 59 56′ earundem. Tota vero AT talium 60 32′ qualium est ET que dupla est ad DI 5 22′, sic E quoque, cum rectum subtendit angulum, 60 46′ earundem colligitur. Qualium igitur est E que rectum angulum subtendit 120, talium etiam erit ET 10 36′, et arcus suus talium 10 8′ qualium est circulus qui rectangulo ET circumscribitur 360, et angulus igitur EAT talium est 10 8′ qualium duo recti sunt 360, et reliquus ergo LEA angulus 144 22′ earundem erit, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 72 11′. Tot ergo gradibus stella a maxima longitudine in prima oppositione in zodiaco distabat.

Designetur rursum secunde oppositionis descriptio. Quoniam igitur angulus BFM BFM] corr. ex BXFM G talium supponitur esse 2 50′ qualium quatuor recti sunt 360, qualium vero duo recti sunt 360, talium 5 40′, erit etiam arcus linee DI talium 5 40′ qualium est circulus qui rectangulo DFI circumscribitur 360, arcus vero linee FI 174 20′ ad semicirculum reliquorum. Corde igitur etiam sue DI quidem talium erit 5 55′ qualium est DF que rectum angulum subtendit 120, FI autem 119 51′ earundem. Qualium igitur est AF linea 2 45′ et DB excentrici semidiameter 60, talium etiam erit linea DI 0 8′ et IF 2 45′ proxime. Per eadem vero linea etiam IB 60 proxime earundem erit, et reliqua BT talium 57 15′ qualium est ET linea 0 16′, sic EB quoque que rectum angulum subtendit 57 15′ earundem colligitur. Qualium igitur est EB que rectum subtendit 120, talium ET quoque erit 0 33′ et arcus suus talium 0 32′, qualium est circulus qui BET rectangulo circumscribitur 360. Quare angulus etiam EBT talium est 0 32′ qualium duo recti sunt 360, totus autem BEM 6 12′ earundem, qualium vero quatuor recti sunt 360 talium 3 6′, distabat ergo etiam a minima longitudine ad precedentia in secunda oppositione stella Iovis gradibus 3 6′, demonstrataque fuit distare ad successionem in prima oppositione 72 11′. Colligitur ergo a prima oppositione ad secundam apparens distantia reliquorum ad semicirculum graduum 104 43′, sicut per observationes perspectum est.

Designetur etiam tertie oppositionis descriptio. Quoniam igitur MFG