PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 45v

Facsimile

Sed negotio iam de angulis absoluto, sequeretur ut distantias illustrium urbium secundum longitudinem ac latitudinem ad apparentia ad apparentia] corr. ex adpparentia G computaremus. Sed hoc negotium, cum per se precipuum sit et geographice rationi connectatur, solum id atque seorsum ante oculos ponemus, in quo sequemur eos qui quam maxime possibile sit hoc genus historie tradiderunt, ascribemusque quot gradibus illustres singule urbes secundum meridianum per eas descriptum distant ab equinoctiali et quot gradibus meridianus singularum urbium ad ortum vel occasum in equinoctiali distat a meridiano qui per Alexandriam designatur. Ad hunc enim nobis computationum accommodata tempora sunt. Nunc vero, is supositis, illud dicendum putavimus quod, quandocunque volumus deffinitam determinatamque horam in aliquo loco certo considerare que in eodem tempore in alio loco fuerit, cum meridiani sui diversi sint, capiendi sunt gradus in equinoctiali quibus alter ab altero distat et, totidem equinoctialibus temporibus suppositi loci hore additis aut subtractis, habebimus horam quam in proposito loco querimus, tunc autem addemus, quando locus ubi hora queritur orientalior, subtrahemus vero, quando occidentalior quam Alexandria est.

Finis secundi libri feliciter.

〈III〉

Incipit liber tertius

〈III.1〉 Capitulum primum: De magnitudine anni anni] corr. ex annui G temporis

Cum in superioribus que universaliter ac mathematice de celo