PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 80r

Facsimile

invenitur, quam si primam solummodo subtractionem computares, quando autem addendi, maior similiter proportionaliterque ad quantitatem prime additionis subtractionisve, ut ex hoc ordine perspicatur quod etiam epicyclus Lune in excentrico ferratur remotissimusque in coniunctionibus et oppositionibus a terra fiat, proximus autem in utrisque quadraturis, quod accidere potest, si prima suppositio talem emendationem accipiat.

Intelligatur concentricus circulo qui per medium signorum est in obliqua Lune superficie precedere, sicut et antea, gratia latitudinis circa polos zodiaci tanto, quanto latitudinis motus longitudinis motum excedit, Luna vero epicyclum ita pertransire, ut in arco eius remotissimo a terra ad precedentia moveatur consequenter ad restitutionem prime inequalitatis. In hac igitur obliqua superficie duos motus equales et inter se contrarios supponimus et ambos circa centrum circuli qui per medium signorum est: unum qui centrum epicycli ad successionem signorum circumducat consequenter ad resti〈tu〉tionem restitutionem] restitionem A latitudinis, alterum qui centrum et maximam longitudinem excentrici circuli qui in eadem superficie accipitur, in quo centrum epicycli semper erit, circumducat ad precedentia signorum tanto, quanto latitudinis motum distantia duplicata excedit, hoc est excessus medii lunaris per longitudinem motus ad solarem, ita ut in uno, verbi gratia, die centrum quidem epicycli, cum 13 14′ proxime latitudinis gradus ad succesionem signorum pertransierit, videatur in circulo qui per medium signorum est 13 11′ gradus pertransisse, propterea quod totus obliquus circulus tres sexagesimas ad precedentia inde auferat, maxima vero excentrici longitudo contraducatur rursum ad precedentia gradibus 11 9′, quibus 24 23′ duplicate distantie gradus latitudinis gradus 13 14′ excedunt. Sic enim ex utriusque motus contraria circunductione que, ut diximus, circa zodiaci centrum fit, motus quem centrum epicycli facit distabit a motu qui fit a centro excentrici per arcum compositum ex gradibus 13 14′ et 11 9′ duplum illi qui 12 11′ 30′′ proxime distantie gradus habet. Idcirco bis in mensis medii tempore excentricum epicyclus pertransibit, et restitutio que ad maximam intelligitur excentrici longitudinem fieri in coniunctionibus atque oppositionibus mediis absolvetur.

Verum ut pre oculis hec suppositio fiat, intelligatur rursus in obliqua Lune superficie circulo qui per medio signorum est concentricus ABGD circulus, cuius centrum E et diameter EG, et supponantur simul esse in A puncto maxima excentrici longitudo, centrum epiycli,