rentibus. In pauciores enim divisus annos maior in uno anno efficitur et qui in longiore hinc a tempore colligitur similiter, in plures autem minor.
Quare satis esse censemus si, quantum quod inter nostras et exquisitas priscorum observationes interfuit tempus restitutionibus istis afferre potest, tantum ipsi quoque afferre conemur, nec sponte exactam exanimationem negligamus. nec … negligamus] add. marg. G Veritatem autem que a tota temporis perpetuitate aut a multiplici tempore observationum haberi potest aliis relinquendam putamus. Vetustatis igitur gratia estiva solstitia Metonis et Euctemonis et postea in Aristarchi temporibus observata his conferenda sunt que nostris fuerunt temporibus. Sed quoniam solstitiorum observationes difficile discernuntur et ad hec quoniam quas illi tradiderunt non exquisite capte videntur, quod quod] post corr. G etiam Hipparchi iudicio comprobatur, eas quidem pretermissimus. Usi Usi] corr. ex Visi A autem sumus equinoctiorum observationibus et maxime Hipparchi, quas exquisitissime ab ipso captas putamus, et nostris, quas instrumentis cepimus quorum quorum] post corr. G constructionem in primo libro docuimus, quibus invenimus uno die, priusquam additio quarte partis ad 365 dies postulat, in trecentis proxime annis solstitia et equinoctia facta fuisse. Nam in trigesimo secundo anno tertie secundum Calippum periodi autumnale Hipparcus equinoctium exquisitissime observatum significavit computasse, quod ait factum fuisse tertia intercalarium die in media nocte ad quam dies quartus sequebatur, et fuerunt anni 178 ab Alexandri morte. Deinde post 285 annos tertio Antonini anno qui est 463 a morte Alexandri exactissime ipsi observavimus autumnale rursus equinoctium 19 Athir post unam proxime horam a Solis ortu factum. Antecessit igitur restitutio in 285 annis Egyptiis quorum singuli 365 dies solummodo habent diebus 70 et quarta et vigesima proxime unius diei particula pro diebus 71 15′ que pro quarta parte predictis annis adduntur. Quare prius factum est quam additio quarte flagitat partis uno die vigesima proxime parte minus.
Rursum in predicto 32o anno tertie secundum Calippum periodi equinoctium vernale ait Hipparchus exactissime observatum 27o Mechir in mane factum fuisse, et sunt anni ab Alexandri morte 168. Deinde post 285 similiter annos in 463 anno ab Alexandri morte equinoctium vernale nos invenimus septimo die Pachon post meridiem una proxime hora, ut hic etiam redditus 70 et quarta vigesimaque proxime totidem videlicet diebus antecesserit pro 71 15′ diebus quas pro quarta