tunc secundum nos obtinebat, stellaque propterea Veneris in 19 36′ gradibus Cancri erat, medius autem Sol in Capricorni gradibus 12 15′, facta fuit etiam hic maxima vespertina a medio motu distantia graduum 47 32′. Sunt autem puncta circuli per medium inter hos gradus 17 52′ Libre secundum primam observationem et 12 15′ Capricorni secundum alteram in 25 gradu proxime rursus Tauri atque Scorpionis
〈X.2〉 Capitulum II : De epicycli Veneris magnitudine
Quod igitur nostris temporibus maxima et minima excentricitatis longitudo in 27 gradibus Tauri et Scorpionis sit per hoc nobis perceptum est sed quesivimus rursum consequenter maximas distantias que fiunt cum Sol medius in 25 gradibus Tauri et in 25 Scorpionis circiter sit.
In observationibus igitur quas Theon nobis tradidit invenimus quod in 13 anno Adriani secundum Egyptios Epiphi die secunda sequente tertia stella Veneris matutina plurimum distabat a Sole precedens lineam que est per antecedentem de tribus que sunt in capite Arietis et per eam que est in posteriore crure crure] post corr. G per gradum 1 et sexagesimas 24, faciebatque distantiam ad precedentem earum que sunt in capite duplam ad illam que fuit ad fixam que est in crure. Obtinebat autem tunc precedens quidem de tribus que sunt in capite Arietis gradus 6 36′ et est boralior circulo per medium gradibus 7 20′, stella vero que est in posteriore Arietis crure gradibus 9 45′, et est australior circulo per medium gradibus 5 15′. Veneris ergo stella 10 gradus et 36 sexagesimas Arietis obtinebat, et erat autralior circulo per medium gradu 1 30. Quoniam igitur medius etiam Sol tunc obtinebat gradus Tauri 25 24′, colligitur maxima a medio motu distantia graduum 44 48′.
Nos etiam observavimus 21 anno Adriani Tibi secundum Egyptios die 2 sequente 3 vesperi stellam Veneris plurimum a Sole distantem, que ad eas perspecta fixas que sunt in cornubus Capricorni obtinere cernebatur gradus Capricorni 12 5′, eratque medius Sol tunc in gradibus Scorpionis 25 30′, ut hic maxima a medio motu distantia colligatur graduum 47 20′, perspicuumque factum sit quod maxima longitudo in 25 gradibus Tauri est et minima in 25 Scorpionis. Hinc etiam nobis patuit quod stabilis est ad sensum excentricus qui epicyclum Veneris defert, propterea quod in nullo circuli per medium puncto ambe utrinque a medio motu distantie minores inveniantur ambabus que in Tauro fiunt, sed nec maiores alicubi ambabus que fiunt in Scorpione.
His ita presuppositis, presuppositis] corr. ex presupositis G sit circulus excen-