medius motus tam longitudinis quam diversitatis adaptandus est, ut verus locus Lune ad quodcumque velis tempus per viam operationis inveniatur quantum attinet ad simplicem equationem Lune. Via autem operandi eadem est quam de Solis equatione diximus.
⟨IV.16⟩ Medium motum latitudinis Lune rectificare.
Quatuor sunt que propter hoc observanda sunt in duabus eclipsibus notis: primum ut par sit quantitas tenebrarum ex diametro Lune in duabus eclipsibus; secundo ut ambe eclipses sint aput eundem nodum Capitis vel Caude; tercio ut contingant ex eadem parte circuli signorum scilicet septentrionali vel meridiana; quarto ut distantia Lune in epiciclo a longitudine longiore sit una vel pene una in duabus eclipsibus. Sic enim distantia centri Lune a nodo uno ex parte una in duabus erit eclipsibus equalis. Quapropter erit cursus Lune verus in latitudine -- non dico medius -- in tempore duarum eclipsium huiusmodi intermedio continens integras revolutiones latitudinis absque superfluitate. Et ponam ad hoc exemplum quod ponit Ptolomeus.
Fuit prima duarum eclipsium quas accepit propter hoc in anno xxxio annorum Darii primi, et obscuratum est de diametro Lune ad quantitatem duorum digitorum ex parte meridiei. Et secunda eclipsis fuit in nono annorum Adriani, Adriani] corr. ex Drianii et observata observata] obscurata K est sexta pars diametri similiter et ex parte meridiei sicut per considerationem comprehensum est. Et fuit transitus Lune aput Caudam quia cum pars Lune obscurata esset australis, necessario centrum Lune erat ex parte septentrionali a circulo signorum et erat tendens in meridiem. Distantia quoque Lune in epiciclo a longitudine longiore non erat multum diversa in duabus eclipsibus. Et ipsa quidem per premissa sciri potest, cum nota sit distantia Lune cum cum] in K epiciclo a longitudine longiore ad positam radicem temporis et totum tempus quod fuit quod fuit] iter. inter positam radicem et eclipsem propositam notum sit. Distabat autem Luna in eclipsi prima referente Ptolomeo c gradibus et xix minuta. minuta] minutis K Fuit ergo cursus medius medius] verus K minuens de cursu medio v gradus. Et distabat Luna in eclipsi secunda a longitudine longiore ccli gradibus et et] sup. lin. liiii minutis. Fuit ergo cursus verus addens super cursum medium iiii gradus et liii minuta. Fuit ergo cursus verus Lune in tempore intermedio duarum eclipsium continens integras revolutiones latitudinis, et medius cursus latitudinis in eodem tempore minuens a perfectione integrarum revolutionum ipsas scilicet partes que aggregantur in utraque eclipsi ex ambabus diversitatibus, hoc est ix gradus et liii minuta. Fuit vero tempus intermedium duarum eclipsium sexcenti et lv anni Egyptii et cccxxxiii dies sexcenti…dies] This should be 615 Egyptian years and 133 days. et xxi hore hore] corr. ex hora et medietas et tercia hore. In tanto igitur tempore secundum computationem inventionis Abrachis minuit medius cursus latitudinis a revolutionibus integris x gradus et duo minuta. Fit ergo medius cursus latitudinis in tanto tempore maior eo quem assignavit Abrachis ix minutis fere. Hec ergo ix minuta dividantur per numerum dierum qui fuerant fuerant] corr. ex †...† inter duas eclipses, et quod provenerit addatur super medium cursum latitudinis ad unam diem qui secundum Abrachis inventus est, et per eum similiter ad reliqua tempora cursus medii latitudinis.
Sed nota quod Albategni eandem viam corrigendo corrigendo] corrigendi K vel experiendi secutus suo tempore habita revolutione revolutione] relatione K ab eclipsi sue considerationis ad eclipsim Ptolomei invenit motum medium latitudinis xxvii minutis minorem eo qui in libro Ptolomei ponitur, que per tempora que inter ipsum et illum fuerunt divisit, et de motu latitudinis qui est Ptolomei minuit. Et ita in tabulis scripsit.
⟨IV.17⟩ Notus Notus] Locus K Lune secundum utrumque motum latitudinis in circulo declinante quantum distet a nodo tempore alicuius eclipsis note declarare.
Ad hoc declarandum observanda sunt in duabus eclipsibus notis tria eorum que supra determinavimus de pari quantitate tenebrarum et ut Luna utrobique sit meridiana vel utrobique septentrionalis a circulo signorum et di