gradibus circuli signorum destiterit, hanc diversitatem aspectus in longitudine loco Lune vero superaddes. Cum vero occidentali orizonti Luna propior fuerit, a loco Lune vero in circulo signorum eam minues. Quodque post argumentum argumentum] augmentum K vel diminutionem fuerit erit visus locus Lune in circulo signorum.
〈V.28〉 Visam Lune latitudinem perpendere.
Diversitatem aspectus Lune in latitudine predicto modo colligere. Et si cum si cum] perhaps sicut Lune gradus in medio celi erit, Luna a cenit capitum meridiana fuerit, diversitas aspectus Lune — in latitudine dicetur — et erit meridiana. Et si versus septemptrionem, diversitas aspectus — in latitudine dicetur — et erit septemtrionalis. Et fere semper erit meridiana in hiis climatibus quorum latitudo maior est maxima declinatione Solis et Lune latitudine. Cumque vera visi loci Lune in longitudine latitudo et hec diversitas aspectus in eandem partem fuerit, eas in unum collige. Si vero diverse fuerint, minorem de maiori deme. Et quod post augmentum vel diminutionem fuerit erit latitudo Lune visa, quam propter solares eclipses querimus.