PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Memoriale Bendd. (?) de verbis Phtolomei

Vatican, BAV, Pal. lat. 1401 · 84v

Facsimile

Rememoratio Hic cessa sunt verba (?) per X folea ad finem i. m. V centum verborum Tolomei

Scientia stellarum ex te et ex illis est: Ex te quidem per vim anime intellectivam quando separatur anima ab affectu rerum exteriorum, sicut heremite et epilemptici quedam futura quodam oculto instinctu presentiunt. In hoc autem sunt diversi modi, quia alii solo instinctu cordis talia sciunt, alii ex aliquo signo vel omine talia conniciunt, alii acumine intellectus ipsa inveniunt, alii ab intelligentia rememorati, alii divinitus inspirati talia predicunt. Ex parte vero rei materialis non est certa scientia determinate et singulariter, sed indeterminate et universaliter, quia forma in materia non habet esse fixum propter materie mutabilitatem, quare forma non habet esse necessarium in ipsa simpliciter, sed frequenter. Ex ipsis etiam stellis habetur scientia per effectuum ipsorum longam experientiam, et per ipsorum inf…siam naturam influentiam, et organorum contemperantiam, cum quilibet ligatur operatio molliter, quia molles carne aptos mente dominis.

Verbum secundum. Quando perscrutatur elector melius, inter ipsum et naturam nulla est differentia. Et propter hoc moventur corpora celestia uniformiter, quia intelligentie quibus moventur sunt plene et perfecte, formis nobilibus et divinis, et non habent anexam sibi privationem nec contrarium igitur motus ipsorum necessarie, ut sic uniformis non habens contrarium. Alia[m] autem que sunt hic in suis potentiis habent permixtionem potentie et privationis propter quod moventur motibus contrariis et diversis. Unde astrologus quando eligit melius, conformatur intelligentiis et nature orbium, quia quantum in eis est agunt semper melius et perfectius. Non tamen omnes tales electiones semper proficiunt quia sepe desecens evenit ex necessitate materie, sicut accidit in natura.

Verbum tertium. Ille qui facit aliquod opus ex natura habet in nativitate sua planetam fortem ex natura illius operis, quia anima sequitur in operationibus naturalibus dispositiones et merita materie. Materia autem recipiens impressiones stellarum recipit dispositiones a magis fortibus magis fortes.

Verbum quartum. Anima que ex natura dat iudicia iudicabit super secundas stellarum eritque iudicium eius melius quam illius qui iudicabit per ipsas stellas. Quod est quia anima non immersa sensibilibus delectionibus nec ab eis promota et in se quieta facili motu et impressione percipit naturas rerum in effectibus stellarum et vera predicit, sicut accidit coniectoribus et divinatoribus qui inprovisa sepius precognoscunt.

Verbum quintum.