PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Memoriale Bendd. (?) de verbis Phtolomei

Vatican, BAV, Pal. lat. 1401 · 90v

Facsimile

et locum eius in die 14o est oppositio, et similiter in loco suo die 21. Et propter hoc isti dies sunt veri dies cretici et boni. Alia autem loca intermedia horum habent quidem contrarietatem in parte ad primum locum et in parte conveniunt cum predictis creticis bonis. Propter quod non sunt perfecte crisis, sed sunt dispositi et indicativi crisis future vel non future in die vere cretico, ut quartus septimi, et sic de aliis. Inter istos angulos ad huc sunt alia loca 8 postquam Luna recesserit a quolibet locorum predictorum, scilicet 4 creticorum et 4 indicatorum, per gradus 22 et dimidium. Qui sunt etiam indicativi aliqualiter quia Luna in eis est in fine signi in quo fuit prius. Et propter hoc non est ita fortis virtutis et frequenter tunc est in alio signo quando in principio egritudinis non fuit in principio alicuius signi. Est igitur videndum statim in principio si in istis locis fuerint fortune, quia tunc vincet natura. Si autem in eis fuerint infortune, vincet morbus, nisi infortuna talis contraretur morbo, ut sit calida, et morbus frigidus tunc magis iuvabit, si fuerit in suo hayz. Et sciut morbi acuti mutantur in quartis orbis Lune sic morbi prolixi mutantur in quartis orbis solaris, ut patet in quartanis. Et similiter quando morbi causantur ab aliis stellis, erunt crises secundum tempora quartarum orbis eorum, unde quedam passiones causantur in sepenariis vel quartinariis annorum. Et hec quidem currunt hoc cursum, nisi ad extrinsecum vel ex parte materie vel ex parte stelle abscidentis vitam ex radice nativitatis, morbus aliter inpellatur.

Verbum 61. Luna propria est corpori propter consimilitudinem in operatione. Quod est quia Luna est natura et ordine inferior omnibus corporibus celestibus et dat dispositionem suam omnibus aliis et omnes operantur per eam. Sic corpus est infirmum virtutum et omnes operantur per ipsum.

Verbum 62. Cum posueris minutum coniunctionis principium albacherim centrorum, id est punctorum criseos, indicabit alterationes aeris illo mense, et erit in hoc super almuptam super angulum omnis figure illorum, quia ille vincet naturam aeris postquam removeris naturam temporis presentis. Quod est quia dominus ascendentis cuiuslibet quarte qui dominabitur tunc in figura dispo〈n〉it tempus illius quarte secudnum dispositionem temporis presentis, ut si dispositor significet pluviam et fuerit estas, erit levis humectatio.

〈Verbum〉 63. Oportet aspicere in coniunctione Saturni et Iovis in eodem minuto ad elevationem unius eorum super alterum et iudica cum fortitudine nature eius in mundo. Et similiter in 21 et coniunctionibus residuis. Quod est quia iste coniunctiones binarie, que sepius fiunt quam quaternarie vel ternarie, efficiunt in mundo effectus mirandos, maxime cum fuerint in ascendente conversionis anni et quarte anni, et amplius si fuerint in eclipsi Solis vel Lune. Et vincit ille in ipsa coniunctione qui elevatur super alterum minus distans ab auge.

Verbum 64. In coniunctione minori est distinctio coniunctionis medie et in media est distinctio coniunctionis maioris. Cum ergo locutus fueris in distinctione, tunc verifica universitatem eius et non ponas sermonem tuum relatum, quoniam est debilioris esse. Quod est quia illud quod promittit coniunctio minor non fit, nisi pervenerit ad hoc quod promisit coniunctio media. Et illud quod promittit media non fit, nisi pervenerit ad hoc quod promisit coniunctio maior. Sicut coniunctio aliqua bona in aliquo anno non dat omnibus illud bonum, sed solum illis quorum revolutio ad hoc pervenerit ex significatore radicis nativitatis, ut tali tempore illud fiat.

〈Verbum〉 65. Postquam fortitudo significatoris interrogationis fixa fuerit, aspice fortitudinem eius in ascendente revolutionis eiusdem anni, et in ascendente alchiren minoris, id est coniunctionis minoris, et in signo in quo pervenit alinthye, id est divisio,