PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Memoriale Bendd. (?) de verbis Phtolomei

Vatican, BAV, Pal. lat. 1401 · 91r

Facsimile

in illo anno. Et secundum fortitudinem in hiis omnibus et debilitatem preerit iudicio. Quod est quia coniunctio maior explicatur per mediam et media per minorem. Similiter ascendens coniunctionis explicatur per fortitudinem et convenientiam eius cum ascendente revolutionis et cum signo profectionis et post hec per figuram interrogationis. Et si omnia ista concordant, certum est iudicium. Hec vero, si discordaverint, secundum commixtionem ipsorum iudica. Sicut narratur de ...llia que significatorem omni interrogationi preponebat dominum coniunctionis vel preventionis si fuit fortis et in angulo, si non autem et fuit debilis, faciebat ei participem dominum interrogationis, et veridicus est inventus.

〈Verbum〉 66. Non abscindas per directionem solam, nisi complete donationes significatorum fuerint. Et signa vel significa veram esse directionem per hoc ad quod pervenerit alinthie nativitatis. Quod est si per directionem perventum fuerit ad malum vel radium mali, non propter hoc iudicabimus abscisionem et mortem, nisi anni completi fuerint, quod dederit dator vite qui etiam dicitur alcocoden. Quando autem alinthie et divisio nativitatis cum directione venerit ad malum, de mor〈t〉e dubium non existit.

〈Verbum〉 67. Remove in omni iudicio in suscipiente secundum quod non poterit suscipere totam formam agentis. Quod est quia significatio non perficitur, nisi secundum dispositionem materie. Unde vide si significatore nativitatis vel interrogationis conveniat genus nati, ne genus originis et significatio sint discordes.

〈Verbum〉 68. Cum fuerit malus orientalis, significat impedimenta, et cum fuerit occidentalis, egritudines. Quod est quia malus quando est orientalis est fortis et propter hoc destruit membra penitus ut non sanentur vel cecitate vel surditate. Cum vero fuerint occidentales, faciunt egritudines que curantur.

〈Verbum〉 69. Cum fuerit Luna in oppositione Solis mixta stellis nebulosis, significat morbos inseparabiles in oculis. Et similiter si fuerit occidentalis in angulo et fuerint utrique mali occidentales ascendentes post Lunam, et Sol in angulo et utrique mali ascendentes ante Solem et illi oppositi, perdet natus utrumque oculum. Quod est quia Sol significat oculum dextrum et Luna sinistrum. Igitur si fuerit Luna mixta stellis nebulosis in oppositione, utrumque luminare infortunatur, Luna quia est cum nebulosis, Sol quia nebulose sunt in eius oppositione, et similiter si mali sint iuxta Solem orientales et Sol in angulo. Et si fuerint utrique mali occidentales iuxta Lunam et ipsa in angulo, significant utriusque oculi amissionem, quia vel erunt erunt] uncertain reading V oppositi Soli et coniuncti Lune vel econtrario, et sic utrumque infortunant. Stelle autem nebulose sunt hee: In 10 gradu Tauri latitudo septentrionalis 20 gradus 40 minuta. Item alia 12 gradu eiusdem latitudo septentrionalis 70 gradus 30 minuta. Item 12 gradu Geminorum cuius latitudo meridionalis 33 gradus 40 minuta. Item in Cancro 〈20 gradu〉 20 gradu] add. i. m. V sunt stelle nebulose. Item in Virgine sunt due stelle tenebrose quarum altera est in gradu 11 cuius latitudo septentrionalis 22 gradus 40 minuta. Item in decima gradu circa cauda Scorpionis cuius latitudo meridionalis 13 gradus 15 minuta. Item in gradu 18 latitudinis meridionalis 6 gradus 2 minuta, hec est dicta sagitta. Item in signi fine, oculus Sagittarii appellata, latitudinis septentrionalis 45 minuta. Capricornus a 22 gradu usque ad 25 denotat oculorum impedimentum. Item sunt ibi stelle nebulose a septimo gradu usque ad 13m eiusdem. Item in aquaria.. sunt 4 stelle nebulose circa gradum 12 eiusdem.

〈Verbum〉 70. Epilentici sunt in quorum nativitatibus non complectitur Luna Mercurio nec unus ex illis complectitur ascendenti, et cum hoc sit Saturnus in nativitatibus diurnis in angulo et Mars in nocturnis. Amentes autem sunt eodem modo, preter quod Saturnus sit in angulis in nativitatibus nocturnis et Mars in diurnis, et proprie sit in angulis Cancer vel Virgo vel Pisces.