Anonymous
Memoriale Bendd. (?) de verbis Ptholomei
Vatican, BAV, Pal. lat. 1401
transcribed by Melina Häring
How to cite this transcription?
This transcription has been made from MS Vatican, BAV, Pal. lat. 1401 (V), and follows the Project’s guidelines.
Rememoratio Hic cessa sunt verba (?) per X folea ad finem i. m. V centum verborum Tolomei
Scientia stellarum ex te et ex illis est: Ex te quidem per vim anime intellectivam quando separatur anima ab affectu rerum exteriorum, sicut heremite et epilemptici quedam futura quodam oculto instinctu presentiunt. In hoc autem sunt diversi modi, quia alii solo instinctu cordis talia sciunt, alii ex aliquo signo vel omine talia conniciunt, alii acumine intellectus ipsa inveniunt, alii ab intelligentia rememorati, alii divinitus inspirati talia predicunt. Ex parte vero rei materialis non est certa scientia determinate et singulariter, sed indeterminate et universaliter, quia forma in materia non habet esse fixum propter materie mutabilitatem, quare forma non habet esse necessarium in ipsa simpliciter, sed frequenter. Ex ipsis etiam stellis habetur scientia per effectuum ipsorum longam experientiam, et per ipsorum †inf…siam† naturam influentiam, et organorum contemperantiam, cum quilibet ligatur operatio molliter, quia molles carne aptos mente dominis.
Verbum secundum. Quando perscrutatur elector melius, inter ipsum et naturam nulla est differentia. Et propter hoc moventur corpora celestia uniformiter, quia intelligentie quibus moventur sunt plene et perfecte, formis nobilibus et divinis, et non habent anexam sibi privationem nec contrarium igitur motus ipsorum necessarie, ut sic uniformis non habens contrarium. Alia[m] autem que sunt hic in suis potentiis habent permixtionem potentie et privationis propter quod moventur motibus contrariis et diversis. Unde astrologus quando eligit melius, conformatur intelligentiis et nature orbium, quia quantum in eis est agunt semper melius et perfectius. Non tamen omnes tales electiones semper proficiunt quia sepe desecens evenit ex necessitate materie, sicut accidit in natura.
Verbum tertium. Ille qui facit aliquod opus ex natura habet in nativitate sua planetam fortem ex natura illius operis, quia anima sequitur in operationibus naturalibus dispositiones et merita materie. Materia autem recipiens impressiones stellarum recipit dispositiones a magis fortibus magis fortes.
Verbum quartum. Anima que ex natura dat iudicia iudicabit super secundas stellarum eritque iudicium eius melius quam illius qui iudicabit per ipsas stellas. Quod est quia anima non immersa sensibilibus delectionibus nec ab eis promota et in se quieta facili motu et impressione percipit naturas rerum in effectibus stellarum et vera predicit, sicut accidit coniectoribus et divinatoribus qui inprovisa sepius precognoscunt.
Verbum quintum. Astrologus optimus malum multum prohibere poterit quod secundum stellas venturum est cum eius naturam presciverit. Sic enim premuniet illum cui malum venturum est ut possit illud pati. Quod est quia malum previsum potest remediari, ut si sciatur infirmitas futura, adiutorio medicine materia morbi purgatur ut nulla vel parva febris in corpore tunc temporis oriatur. Similiter fames et periculum hostium precavetur.
Verbum sextum. Tunc electiones proficiunt, cum fortitudo temporis maior fuerit quam superfluitas que inter duos receptores erit. Si vero minor fuerit, eius proficuum non aparebit, licet aliquantulum proficiat. Quod est quia cum significator nativitatis et temporis futuri fuerint mali, sed debiles, tunc electio temporis in qua significator boni illi malo oppositi fuerit valde fortis bene proficit, si vero fuerit debilis, ut parum vel nichil proficiet, similiter fit cum duo corrixantur. Videndum uter dominus primi et septimi sint equales, quia tunc electio pro altero potest esse proficua. Si vero alter fuerit multo fortior altero, parum per electionem cuius significator fuerit debilis adiuvatur, sicut medicina podest mediocriter infirmo, parum autem vel nichil proficit desperato.
Verbum septimum. Non poterit dare iudicia secundum stellarum commixtionem, nisi homo qui vim anime atque complexionem bene cognoverit. Quod est quia sepe significatur aliquis effectus homini futurus, quem homo parvi rationis declinat, ut si significetur habiturus filium, non proficitur si amator fuerit castitatis. Igitur necessaria est cognitio cognitio] uncertain reading V nature anime utrum sit amans iustitiam, veritatem et ad que naturaliter sit affecta.
Verbum octavum. Anima sapiens ita adiuvabit opus stellarum quemadmodum seminator fortitudines naturales. Quod est quia bonum vel malum quod futurum significatur per fortes significatores electi temporis confortatur.
Verbum nonum. Vultus huius seculi sunt subiecti vultibus celestibus. Et ideo sapientes qui ymagines faciebant stellarum introitus in celestes vultus inspiciebant et tunc operabantur quod debebant. Quod est quia omnes species rerum naturalium ex speciebus celestibus procedunt. Species celestes corporalibus dominantur, ut scorpio et serpens ceslestis scorpionibus et serpentibus terrenis. Unde si sculpantur tales vultus, Luna fortunata in ipsis existente cum aliis planetis seu asspicientibus asspectu fortunato, ipsis vultibus existentibus fortibus in aliquo angulorum habent affectus fortunatos, si autem sint horum opposita, ut sint fortes et infortunati, oppositum operantur. Sicut narrat Hali quod vidit faciem scorpionis sculptam Luna existente in Scorpione in aliquo angulorum in annulo aureo que, impressa alicui rei et post hec circa et potui data, curabat puncturas scorpionum, et impressa omni materie faciebat.
Verbum decimum. Uti oportet infortunys in electionibus sicut periti medici utuntur venenosis secundum competentem quantitatem. Quod est quia cum alicuius nativitatis significator fuerit infortuna, et si nativitas ignota fuerit, et mores sui fuerint de natura alicuius infortune, si talis infortuna fuerit debilitata, debilitabit opus illius, quia talis infortuna fuit fortis in nativitate ipsius et iuvabit per infortunam, sicut aliquando proficit alicui calliditas et mendacium et rapina, sicut venena prosunt aliquando si medicinis aliis sint promixte. Et non debent tales infortune poni in magna fortitudine quia destruerent opus suum, sicut venena si in magna quantitate mixte fuerint medicinis, totam medicinam efficiunt venenosam.
Verbum undecimum. Non eligas nisi illi cuius tibi patuerit intentio in natura rei cui elegeris, et nisi ei cuius intentionis finem in illa sciveris, ut compares quod est inter virtutem spericam et virtutem alcavuanem, que est executiva operis. Et similiter necesse est ut sit loquela tua super id quod iudicas nec animadvertas solam spere naturam, ne legenti libros et editoris linguam ignoranti assimileris, nec confidat quis in hiis similibus. Quod est quia forme celestes recipiuntur secundum dispositionem materie, ut si significator promittat lucrum ex mercandiis ei ei] ea V qui non vult esse mercator, sed miles vel heremita, talis significatio non completur.
Verbum duodecimum. Amor et odium removent hominem a rectitudine. Magnanimus enim parvipendit magna, pusillanimis vero magnificat parva, est autem equalitas inter utrumque. Quod est quia passiones animi impediunt iudicii veritatem, ut si pro amico colligat omnes significationes bonas et negligat malas, vel cum timeat significatores malos et debiles, ut desperet significatores bonos et fortes. Erit igitur veritas inter utrumque
Verbum tertiumdecimum. Cum sperica vis aliquid promiserit, super illud a secundis stellarum testimonium accipe. Quod est quia spere celestes sunt causa remota cuius virtus non completur, nisi per causas immediatas quas vocat secundas stellarum. Causa autem immediata dicit necessitatem effectus, cuius rei exemplum est ut coniunctio anni significet estatem multarum infirmitatum. Si tunc videmus tempus precedens excessive humidum coruptos fructus generans, sequitur ex ipsis in corporibus hominum accidere multos morbos.
Verbum quartumdecimum. Quantus erit error astrologi cum septimum et eius dominus fuerint impediti. Quod est quia ascendens et eius dominus sunt significatores interrogantis. Septimum autem et eius dominus sunt significatores rei quesite sive eius a qua queritur. Igitur significant impedimentum et errorem astrologi circa rem quesitam. Unde Indi differebant iudicia quando videbant septimum et eius dominum impeditum.
Verbum quintumdecimum. Ascendentia inimicorum regni ab eiusdem ascendente cadentia sunt, et ascendentia dominantium in illo anguli eius. Ascendentia vero ministrantium in illo angulos succedentia. Civitatum autem ascendentia in earum edificationibus indicant omnia que eis accident. Que vero ascendentia sunt in regnum ordinationibus eorundem civitatum pronuntiant omnia que sub eorum regno fient. Et ascendens aparitionis alicuius secte vel legis in illis civitatibus demonstrat quicquid sub illa secta vel de lege ipsa futurum est in illis civitatibus. Quod est quia notum est omni astrologo quod cum fuerit ascendens nativitatis alicuius aut angulus ex angulis eius ascendens inceptionis regni aut angulus ex angulis, fueritque nativitas alicuius cui regnum congruat, proficietur ei regnum.
Verbum sextumdecimum. Cum prefuerint fortune in locis timendis, adducetur nocumentum a iustis. Si vero aspexerint ad hec loca vel fuerint in ipsis fortune, impedimentum et timor annullabitur. Et secundum hunc modum dic in quatuor commixtionibus. Quod est quia si in locis timendis sint fortune, oritur nocumentum a iustis et bonis viris. Secundo si in eis sint infortune, erit malum per malos. Tertio si in locis bonis sint fortune, erit bonum illud per bonos. Quarto si sint infortune, erit bonum per malos.
Verbum decimumseptimum. Rimare naturam originis, vitam quoque, actus et passiones priusquam proponas iudicium de illo. Quod est quia forme corporum celestium sunt forme universales quorum esse recipitur et contrahitur in materia mediantibus formis propriis et determinatis. Ut si stelle significant alicui regnum, non proficitur nisi in illo cuius natura originem habet regalem et vitam iuvenilem, ut supervivere possit mortem regis presentis, et cuius actus sunt †s...ivi† prudentia moribusque ornati.
Verbum decimumoctavum. Cum fuerint luminaria in eodem minuto fuerintque fortune in gradu ascendente, erit fortuna eius quasi impromtu in acquisitione substantie. Et similiter si fuerint in minuto oppositionis et fortune in gradu septimi. Et erit econverso cum infortuna in loco fortune. Quod est quia si pars fortune corporaliter fuerit cum fortuna, fortuna magnificatur. Si vero coniuncta fuerit corporaliter cum infortuna, vigoratur infortuna et dampnum. In coniunctione autem pars fortune cadit in gradu ascendente et in oppositione cadit in gradu septimi, propter quod per bonum fortuna in hiis locis augetur et mali cumulant nocumenta.
Verbum decimumnonum. Si quis purgatorium accepit Luna cum Iove existente, abreviabitur opus eius et effectus ipsius minuetur. Quod est quia Iupiter auget et confortat naturam in coniunctione sui cum Luna, sed medicina laxativa attrahit humores superando virtutem attractivam et contentivam naturalem. Igitur minus laxat medicina cum natura fuerit magis fortis.
Verbum vicesimum. Tangere membrorum cum ferro Luna in signo illius membri existente periculosum est. Quod est quia Luna dominatur humiditati. Unde multiplicat ipsam in membro cum fuerit in signo quod preest tali membro. Plurificata autem humiditas adducit volneri nocumentum.
Verbum 21. Purgatorium accipe Luna in Scorpione vel Piscibus. Domino etiam ascendentis coniunctio planete qui fuerit sub terra laudabile est. Si vero coniunctus fuerit dominus ascendentis planete existenti in medio celi, patietur nauseam et vomet medicinam. Quod est quia humiditas addit in facilitate solutionis. Ideo valent signa aquea. Scorpius autem et Pisces presunt inferioribus membris. Igitur magis humor tunc descendit, propter quod minus valet Cancer quia significat pectus et ysofagum et est signum retrogradum faciens medicinam redire sursum, nisi esset electuarium electuarium] uncertain reading V nature amicum. Applicatio etiam Lune ad planetas sub terra movet materiam deorsum. Applicatio autem ipsius ad planetas super terram movet materiam sursum ad vomitum, quod plus facit cum planeta est in medio celi, maxime si Luna in signo fuerit ruminanti.
Verbum 22. Nova vestimenta facere vel excercere Luna existente in Leone timendum, maxime si fuerit impedita. Quod est quia Leo significat multitudinem victorie et malum in hiis que excercentur et sunt in usu, et quia est signum fixum, malum quod significat augmentatur.
Verbum 23. Figuratio Lune cum planetis in nativitate ponit natos moventes in hoc quod significant planete. Et si evenerit ut sint planete in semetipsis fortes, significat quod excellat omnes in hoc, et si debiles fuerint, significat quod natus excercet se in hoc plus quam sciat. Et aparentia illius in quo excercitium erit est ex esse illorum planetarum in angulis aparentibus vel succedentibus illos. Et utilitas eius erit de fortunio eorum. Et secundum hoc confer quod remanet de partibus. Quod est quia forme superiorum planetarum sunt magis separate et universales quam Lune que preest qualitatibus corporalibus et motui ipsius. Et ideo determinantur per asspectum ad Lunam ut ipsorum motus et operatio existat in corpore, ita ut per asspectum Saturni ad Lunam fiat homo constans in perseverando, per asspectum Iovis ad Lunam iustus ea que Dei sunt exquerendo, per asspectum Martis importunus in nocendo, per asspectum Solis gloriosus in gubernando, per asspectum Veneris iocundus in amando, per asspectum Mercurii discretus in dissentiendo. Et hoc erit scilicet magis et minus secundum diversitatem fortitudinis et debilitatis ipsorum, tam in se ipsis quam ex locis et signis in quibus fuerint et ex asspectibus aliorum. Et secundum quod aliquando fuerit fortis aparens iuvans, vel fortis aparens nocens, vel fortis ocultus iuvans, vel fortis ocultus nocens, vel debilis aparens iuvans, vel debilis aparens nocens, vel debilis ocultus iuvans, et debilis ocultus nocens.
Verbum 24. Eclipsis luminarium in angulis ascendentium, nativitatum vel revolutionum annorum impedit secundum naturam illius signi in quo fit eclipsis. Tempus autem in hoc est ut sit proportio que est inter gradum ascendentem et gradum eclipsis ad 180 partes, proportio que est inter initium eclipsis usque ad horam illam ad totum tempus quod significatur a tota eclipsi de temporibus. Et tempus in eclipsi Solis est omnis hora annus, in Lune vero eclipsi unaqueque hora mensis. Quod est quia secundum naturam signi in quo fuerit eclipsis erit nocumentum rebus quibus dominatur illud signum. Presunt autem figuris hominum Gemini, Virgo, Libra, Aquarius et prima medietas Sagittarii, presunt autem quadrupedibus domesticis Aries, Taurus et Capricornus et ultima medietas Sagittarii, presunt vero reptilibus Capricornus, et piscibus Cancer et Pisces. Aries concordat cum omnibus, Taurus cum vaccis et bovibus, Leo cum omni specie feriarum, ultima medietas Sagittarii cum equis, mulis et asinis, Capricornus cum capris et capriolis. Tempus autem aparitionis ascendentis est ut dividantur gradus qui sunt inter ascendens et occidens et sunt semper 180 in 12 partes equales. Et secundum distantiam eius ab ascendente in toto anno erit si fuit eclipsis Solis, vel toto mense si fuerit Lune. Duranbit autem ipsum ascendens secundum numerum horarum equalium quibus durabit eclipsis. Cum autem numerus horarum inequalium quibus elongatur gradus eclipsis ab ascendete et numerus horarum equalium quibus durat eclipsis significent annos vel menses, partes horarum significant partes annorum vel mensium. Non solum autem habemus inspicere figuram locorum in quibus est eclipsis, sed etiam locorum in quibus sunt planete dominantes super eclipsim, et gubernantes angulum precedentem et sequentem eclipsim, et stellas fixas concordantes cum signo eclipsis, fixas vero angulorum non oportet considerare. Considerande autem sunt hee dignitates: domus, exaltatio, triplicitas, trinus, facies, applicatio, separatio, orientalitas, occidentalitas, masculinitas, femininitas, aparitio, habere participationem cum Sole aut Luna in figura, vel quod sit equidistans a gradu eclipsis super equales circulos respectu alicuius signi mobilis vel respectu orizontis. Constitues autem tres figuras, ad principium videlicet, medium et finem eclipsis, quia in medio magis intenditur ascendens, 〈si fuerit circa medium celi, si vero fuerit circa ascendens, magis fortificatur ascendens in principio, si autem circa occidens, magis †...tatur† circa finem.〉 si … finem] add. i. m. V Variat tamen significatio si alius planeta dominatur in principio, medio sive fine ad melius vel ad peius, secundum quod talis fuerit numeratus. Si vero fuerit cum eclipsi coniunctio Saturni et Iovis, si fuerit hec coniunctio principium mutationis, durabit ascendens 1000 annis vel circa, si vero non fuerit principium mutationis, durabit annis 60 vel magis secundum quod fuerit numerus quando redibit ad illudmet signum.
Verbum 25. Diriges significatores cum fuerint in medio celi cuiuslibet civitatis per ascensiones circuli directi, cum fuerint in gradu ascendentis per gradus ascensionum illius civitatis. In hiis vero que sunt inter illa fac cum ascensionibus graduum secundum quantitatem casus eorum a medio celi. Et duo loca eis opposita sunt secundum quantitatem illius. Partes vero diriges retrorsum, quia quanto magis crescunt motus principiorum ipsorum magis retardantur. Quod est quia si significator fuerit in gradu ascendentis, accipiemus quod est inter eum et gradum ad quem dirigimus per ascensiones civitatis. Et si fuerit in gradu decime, accipimus quod est inter eos per ascensiones circuli directi. Et si fuerit in aliquo loco extra angulos, accipiemus horas elongationis significatioris ab angulo. Et accipimus quod est inter significatorem et gradum ad quam dirigimus per ascensiones circuli directi et per ascensiones civitatis, et minuimus alterum ab altero, et differentiam multiplicamus per horas elongationis significatoris, et dividimus per 6 vel accipimus sextam partem differentie, et multiplicamus per horas elongationis significatoris. Et hoc addes ascensionibus circuli directi si habuerint minus quam ascensiones regionis, vel minues si habuerint plus. Et quod inde exierit erit quantitas attazir. Et si fuerit significator in una quarta circuli et gradus ad quem dirigitur in alia quarta, primo diriges significatore〈m〉 ad angulum, ut dictum est, per directiones commixtas ascensionum circuli directi et civitatis, et post hec ab angulo medii celi per ascensiones circuli directi usque ad gradum intentum, et ab angulo ascendentis per ascensiones regionis. Loca autem istis opposita in medietati circuli que est a medio celi descendendo per angulum occidentis usque ad angulum terre per nadir ipsorum que cadunt in locis de quibus iam dictum est. est] scilicet nadir i. m. V Si in medietate que est ab angulo terre eundo per ascendens ad angulum medii celi. Horas autem elongationis significatoris ab angulo accipies videndo numerum graduum inter significatorem et angulum, ac ipsos dividendo per partes horarum diei illius in quo fuerit significator, et numerus qui exierit erit numerus horarum illarum. Gradus autem ad quem pervenerit dicitur diviso et dominus circuli illius dicitur divisor annorum secundum numerum graduum et dispositor seu director. Directio autem partium est in contrarium motui planetarum et signorum secundum naturam motus graduum firmamenti.
Verbum 26. Fortior ocultatio est cum significatores incorporantur Soli vel fuerint sub terra aut in loco non congruenti domui eorum vel exaltationi. Et fortior quam esse possit est cum fuerint significatores euntes a casu suo ad suam exaltationem, et fuerint in angulo sue nature convenienti. Quod est quia actio quam vult quis esse ocultam debet ocultare et agere quando significatores eius sint in quarto et incorporati Soli. Sed de homine qui vult abscondi melius est ut iam transierit gradum Solis, non tamen sit egressus omnino radios et sit vadens de casu suo ad suam exaltationem, quia hoc significat quod evadit ab illa ocultatione et non moriatur in ea.
Verbum 27. Venus facit adipisci nato in membro quod ab eius signo significatur delectationem. Et ceteri planete quicquid dant in hunc modum dant. Quod est quia Venus facit appetitum delectationis. Unde quorum ascendens nativitatis est Aries vel vel] uncertain reading V Venus in ipso, delectantur in rebus formosis videndis. Et cum fuerit in Leone, similiter dat magnam amorem mulierum, quia Leo habet cor et latus in quo est epar. Et omne similiter est in Libra, facit libidinosos, quia Libra habet verenda et quod libido munda vel immunda secundum asspectum fortunarum vel infortunarum.
Verbum 28. Cum non acciderit ut Luna duobus planetis iungatur, quere eius corporalem coniunctionem cum aliqua ex stellis fixis cuius natura sit commixta ex naturis utriusque. †…dit† in hoc remedium in electionibus quando non possumus habere conciunctionem planetarum †ad liberatum† ut queramus stellam fixam que naturam habeat utriusque.
Verbum 29. Stelle fixe dant dona modum excedentia, sed multotiens finiunt in malum. Quod est si aliqua talium que sunt prime dignitatis, sicut cornu Tauri, cor Leonis et cor Scorpionis, et alie secundum virtutem virtutem] followed by an uncertain crossed out word V latitudinis et quantitatis sue, si fuerint in ascendente vel angulo celi vel in loco luminarium vel cum domino nativitatis aut cum parte fortune, exaltabitur natus maxima dignitate. Sed si Sole stelle prefuerint, fine vel morte pessimo finietur, quia tantum excellunt ut proportio fortune ad se ipsum et ad alios dissolvatur propter quod non poterit esse rata. rata] uncertain reading V
Verbum 30. Opus propinquorum in regno ut succedant in regno est ut conveniat esse eorum cum esse circuli in hora qua ipse rex intronizatus est. Quod est si concordet ascendens nativitatis vel medium celi cum ascendente vel medio celi in nativitate regis vel hore introitus regis in regnum vel cum ascendente aut medio celi coniunctionis minoris vel medie significantis secula[m] illa[m], poterit propinquus succedere in regno, quamvis dominatores nativitatis sue non fuerint orientales nec in angulis nec alia habuerint per quod regnum datur, sicut inventum est quod successit filius in regno Egiptici quia eius nativitatis ascendens fuit Scorpius et Sol in Virgine, cum similiter fuisset quando avis suus regnum fuerat consecutus, non obstante quod planete eius erant ponderosi et occidentales et ab angulis recedentes.
Verbum 31. Cum pervenerit directio significatoris regis ad stellam que abscindit, morietur rex eius vel potestas in illo, et omnis stella que fuerit in signo profectionis. Quod est quia gradus ad quem pervenerit directio vel etiam profectio, cum pervenerit ad fortunam, fortificatur eius prosperitas. Cum vero pervenerit ad infortunam, adducit mortem vel forsitan nocumentum vel ipsi regi vel potenti in regno. Et similiter intellige in qualibet dignitate secundum naturam talis stelle. Nam si fuerit Saturnus vel ex natura Saturni, erit homo oculti animi et secreti cordis, si Iovis, iudex vel legalis, si Mars, animosus, si Sol, rex ut propinquus eius, si Venus, mulier magne fame, si Mercurius, sapiens sive scriba, si Luna, vernaculus vel minister, si stella orientalis ascendens in auge, erit iuvenis, si occidentalis descendens ab auge, erit senex. Et secundum quantitatem fixionis eius in angulo et secundum fortitudinem dignitatis eius iudica de huius hominis potentia et honore. Et secundum quantitatem fortune iudica si sit dives. De directione vero dictum est supra, de profectione vero signorum inferius curret sermo.
Verbum 32. Convenientia duorum in re aliqua est quod reperitur ex significatione illius rei in utriusque nativitate. Si ergo fuerit in esse laudabili, erit inter illos concordia bona, et qui fortior loco fuerit erit sicut agens et princeps et debilior sicut patiens et subiectus. Quod est quia concordia duorum in uno negotio causatur ex asspectu fortunato significatoris illius rei. In nativitatibus utriusque asspectus vero infortunatus, dat discordiam inter illos, et fortior super alterum principatur.
Verbum 33. Amicitia et inimicitia accipiuntur ex permutatione duorum locorum luminarium in duabus nativitatibus et ex consimilitudine ascendentium earum in amicitia et discordia. Et signum obediens est fortioris amici〈ti〉e. Quod est quia amicitia causatur inter duos quando in nativitate unius fuerit Sol ubi fuerit Luna in nativitate alterius vel econtrario. Et fuerit aspectus amicitie inter ascendentia eorum et angulos, et idem est de hora electionis duorum, et similiter in annis revolutionum ipsorum. Prelatis autem religiosis asspiciendum est a domino none domus faciendo ei parti†tim† Iovem et Mercurium. Ecclesie autem asspiciendum a nona domo et a parte religionis et a domino eius. Et hec pars accipitur in die a Luna in Mercurium, et in nocte econtrario, et proicitur ab ascendente. Et nota quod in electione planetorum 10 domus significatur super regiminem ipsorum, sicut in electione regis 10 super regnum regis, et sicut secunda a decima, que est undecima, est domus substantie regis ita nona, que est secunda recedens, est domus substantie prelati. Et hoc ideo quia officium regis est secundum processum reum in hoc seculo, officium autem religionis est secundum recessum ab hoc seculo. Unde domus religionis est 〈domus〉 domus] add. i. m. V substantie prelati et domus mortis mortis] mortes V est domus substantie religionis, et ipsa significat substantias a morte derelictas. Ecclesiaribus autem principibus asspiciendum est a Saturno et Sole et a domino 10 domus, et accipitur in die a Marte in Lunam, in nocte econtrario, et proicitur ab ascendente. Est et alia pars regum que est etiam patrum, et accipitur in die a Sole in Saturnum, noce econtrario, et proicitur ab ascendente. Pars etiam operum principum accipitur die ac nocte a gradu 〈Solis in gradum〉 Solis in gradum] add. i. m. V medii celi, et proicitur ab ascendente. Secundum debilitatem et fortitudienm et concordiam et discordiam horum iudica.
Verbum 34. Almusteuli super locum conversionis erit in simili gradu anguli omnis nativitatis que est in illa coniunctione ex individuis hominum. Et similiter in preventione. Sensus est quod in nativitate hominis gradus signi ascendentis vel medii celi concordat cum gradu eius planete qui est dominus coniunctionis vel preventionis secundum proportionem sui signi in hora nativitatis. Si vero isti gradus secundum numerum non conveniunt, non erit nativitas hominis, sed alterius animalis.
Verbum 35. Cum pervenerit stella in aliqua quarta ex quartis anni ad locum circuli signorum in quo fuerit Sol, movetur aeris aliqua qualitas. Tunc si fuerit stella concordans illi qualitati, confortabit illam quartam. Et secundum hunc modum dic semper in omnibus. Quod est dicere, si stella calida concurrat cum Sole in signo calido in quarta anni calida, auget calorem. Et eodem modo dic de frigido et humido.
Vebum 36. Exerce stellas fixas in constructione urbium et planetas in constructione domorum. Omnis enim civitas fundata Marte existente in medio celi vel aliqua stella fixa nature eius, ut aldebaram, morientur quam plures principes eius gladio. Quod est quia stelle fixe ex natura Iovis et Veneris fortuna〈n〉t opus suum. Et cetere quidem prolongant omnis durationem rei cum fuerint in angulis tam in ascendente quam in medio celi, et quarta que significat finem rei, et in septima. Mars vero in medio celi mortem principis adducit in gladio.
Verbum tricesimum septimum. Vix fiet umquam quin ille idem cuius fuerit ascendens Piscis vel Virgo sit maior regni sui occasio, et cuius ascendens fuerit Aries vel Libra erit fortior proprie necis occasio, et Scorpius vel Taurus causa egritudinis. Et secundum hunc modum confer in ceteris accidentibus. Quod est quia omnes due domus, quarum altera fuit ascendens nativitatis vel electionis vel alterius cuiuslibet initii, planeta utriusque domus cum sit unus, coniungit significationes utriusque domus in se, sicut coniunctio corporalis domini unius domus cum domino domus alterius. Cum autem ascendens Piscis, 10 est Sagittarii, et quando ascendens Virgo, 10 est Gemini, et similiter de aliis. Et dicit bene vix umquam fiet quia non semper est necessarium quia asspectus fortis planetarum potest ascendens minuere vel mutare.
Verbum 38. Cum fuerit Mercurius in aliqua domorum Saturni et ipse fortis erit in esse suo, dat bonitatem intelligentie medullitus in rebus. Et si fuerit in duobus signis Martis, dabit fortitudinem perfidie et stultitie, et fortior duobus locis est Aries. Quod est quia Mercurius cum fuerit fortis, dat nato prudentiam et intelligentiam et eloquentiam. Si fuerit fortunatus et Saturnus, addit ei in suis domibus profunditatem et assiduitatem studii. Mars autem in domibus suis addit Mercurio malignitatem calliditatis et est ibi, ut dicit Alb〈umasar〉 in secretis suis †s…s†, Mars. Et quando fuerit in domibus Iovis in propriis terminis, efficit multoloquentes et dolosos et hoc sepe †ass…it† se expertum.
Verbum 39. Esse malum undecime domus et eius domini in intronizatione regum significat quod accidet in consiliatoribus suis et eius substantie de malo. Et eodem modo erit malum secunde significans quod modicum adipiscetur populus cum illo rege. Quod est quia 11 est signum auxiliatorum et substantie regis, quia est secundum a decimis, et ascendens est signum populi et secundus substantie populi, quamvis cum infortunata fuerint, deficiunt et significata.
Verbum 40. Cum prefuerint mali in ascendente nativitatis, delectabitur natus in rebus insipidis et amatis sapore. Et quandoque erit eius delectatio in rebus odore terribilibus et ceteris his similibus. Quod est quia Saturnus dat sapores acetosos et ponticos, et Mars dat acutos amaros, et eodem modo est de odoribus. Unde similitudinem in talibus delectantur qui habent ex talibus planetis organa sic affecta odientes pulcra pulcra] uncertain reading V in corporibus delectantes.
Verbum 41. Cave ab impedimento septimi et octavi et domini eius exeunti in itinere, et in secundo et domini eius redeunti. Quod est quia septimum significatur locum ad quem vadit et octavum lucrum eius ibi. Ascendens autem locum ad quem revertur et secundum ibidem significat suum lucurm. Unde pone Iovem et Lunam fortunatas et a bono loco respicientes hec loca quoniam facient bona lucra. Saturnus autem magis nocet in maritimis viis et Mars in terreis, maxime Lunam respiciens †aquar…†.
Verbum 42. In egritudinibus si fuerit Luna in signo in quo fuerit infortuna hora nativitatis eius vel in quarto vel in opposito eius, erit egritudo difficilis, sed multo validius, si fuerit Luna infor〈tun〉ata in illo vel in figura illius illaudabili. Et cum fuerit Luna in loco fortune, erit levius, nisi convenerit complexio egritudinis nature illius fortune. Et hoc dic postquam noveris certissime quantitatem egritudinis, sicut diximus in capitulo suo. Locus ad quem remittit est quartus Quadripartiti. Hic autem monet nos quod mali, si fuerint contrarii egritudini, minuetur eius malitia. Fortuna autem si fuerit concordans cum egritudine, debilitatur similiter eius bonum. Unde oportet scire quantiatem egritudinis ut sciatur ad quem trinum deveniat et quartum per hec deficiat vel acrescat.
Verbum 43. Res que fiunt secundum esse naturale et secundum leges destruunt infortune. Que vero fiunt secundum naturam et non secundum leges vel que non fiunt naturaliter destruuntur a fortunis. Quod est quia fortune conformes sunt nature et legibus que dirigunt hominem in operibus rationis que concordat cum natura. Opera autem naturalia contraria legibus, ut fornicatio, et opera contra naturam, ut sodomia, sunt defectus et opera nature deformate et errantis. Unde accedunt ad privationes nature propter quod confortantur ab infortunis quorum opus est naturam et opera naturalia deformare.
Verbum 44. Cum fuerit ascendens infirmitatis contrarium figure nativitatis et non pervenerit annus ad illam figuram, pessimum erit. Quod est quia ascendens infortunatum in nativitate, cum fuerit ascendens alicuius alicuius] followed by an uncertain crossed out word V egritudinis, addit in malo, ut si ascendat domus mortis vel domus finis rei aut septimum, nisi figura revolutionis illius anni ei similetur.
Verbum 45. In omni nativitate cuius nec ascendens nec significator fuerit in signo humano, dominus eius erit ex hominibus qui non associantur hominibus. Quod est quia homo inclinatur ad mores secundum naturam suorum significatorum. Unde si erit secundum formam humanam et in eis, erit socialis et domesticus, si vero fueri[n]t forme animalium que laborant in servitio hominum, erit homo habilis, non multum socialis. Si vero fuerit ex formis animalium feralium, erit distortus et separatus in moribus suis ab hominibus. Que autem sint differentie horum signorum dictum est verbo 24. Idem dicas de hyleg et aneuba.
〈Verbum〉 46. Maior fortuna in nativitate est ex stellis fixis et ex angulis alkeyren et dustoria et ex loco partis fortune regni in ascendente. Quod est quia coniunctio et anguli coniunctionis vel oppositionis precedentis, quod vocat akeyren, sunt excellentis fortitudinis, et similiter stelle fixe, ut dictum verbo 29, et similiter ut sicut stelle in dustoria sua. Id est quia tres superiores sunt laudabiles quando fuerint orientales a Sole et infiores duo occidentales. Similiter tres superiores sunt laudabiles quando sunt occidentales a Luna et duo infiores orientales. Cum vero fuerint opposita istorum, sunt illaudabiles.
Verbum 47. Cum malus in nativitate alicuius ceciderit in locum fortune in nativitate alterius, illi in cuius nativitate fuerit fortuna aliquod horribile ab eo in cuius nativitate fuerit infortuna evenire significat. Et genus mali erit ex natura planete, id vero in quo fiet erit ex natura loci eius. Et secundum hunc modum fit in omnibus partitionibus. Quod est quia si bonus fuerit in loco boni duarum nativitatum, proficuum erit uni ab altero. Si vero malus in loco mali, nocebit alter utrum. Si autem malus fuerit in loco boni, nocumentum erit bono a malo. Et erit malum ex natura stelle, ut si fuerit Saturnus, erit nocens ocultus accusator et blasfemator, si vero Mars, latro et violentator. Genus autem mali fit secundum naturam domus, ut si fuerit in 10, ex parte regis, et si fuerit in domo substantie, in substantia, et similiter de aliis.
Verbum 48. Cum decimum ascendentis ministri fuerit ascendens regni et convenerit almuptaz super unum ex illis cum almuptaz super super] †al...† add. i. m. V alterum, concordia dilectionis manebit inter illos diu. Et similiter ascendens captivi cum fuerit 6 ascendentis domini sui, et ascendens uxoris 7 ascendentis viri sui, et †convenerint† omnia predicta de laudabilibus convenientiis, significabit aptationem esse eorum et paucam discordiam inter illos. Quod est quia concordiam constellationum sequitur concordia affectionum, concordia autem locorum hic dicta est. Convenientia autem significatorum est ex asspectu amici〈ti〉e et ex proiectione radiorum secundum domos unius super alterum vel ad locum fortune, de quibus plenius dictum est verbum 32 et 33. Proiectio autem radiorum secundum domos sic fit: Accipe quantitatem ambarum domorum per ascensiones circuli directi et quantitatem distantie planete ab initio domus in qua est per eundem circulum, et multiplica quantitatem totam domus quam respicit per quantitatem distantie planete ab initio domus sue, et productum divide per quantitatem totam domus in qua est planeta, et numerus quoties ostendit gradum domus in qua proicit radios.
〈Verbum〉 49. Cum ascendens ministri fuerit 10 ascendentis domini, dominabitur minister domino suo, et similiter cum fuerit dominus 6 nativitatis nativitatis in medio celi ibi recipiens dispositionem a domino ascendentis, erit boni dominii in suis servientibus. Et secundum hunc modum confer hiis consimilia. Quod est quia 10 est signum domini, dominabitur illi in cuius nativitate est decimum. Et quia receptor dispositionis est fortior dante dispositionem ei, cum dispositor servi in medio celi sit et recipiat dispositionem a domino ascendentis, significat amicitiam domini ad servum et potentiam servi super dominum econvero.
〈Verbum〉 50. Non obliviscaris 120 coniunctiones que sunt in stellis erraticis. In illis enim est maior sciencia eorum que sunt in hoc mundo suscipientium incrementum et decrementum. Quod quia 100 modis fiunt coniunctiones inter septem planetas . Et iste coniunctiones significant communia accidentia et permutationes statuum et regnorum et sectarum. †Ad...† †Ad...†] unclear reading V autem quod non possunt ascendentia coniunctionum istorum haberi secundum sapientes, sed oportet accipere ascendens coniunctionis luminarium vel oppositionis anni in quo fit talis coniunctio et quarte, si non fuerit in prima quarta, et similiter ascendens coniunctionis vel oppositionis illius mensis. Et de effectibus istarum coniunctionum enuntia secundum formam prius datam verbo 24, secundum nativitatem domorum, et fortitudinem angulorum et aspicientium planetarum.
〈Verbum〉 51. Locus Lune in nativitate ipse est gradus ascendens de circulo hora casus spermatis, et locus Lune hora casus spermatis est gradus ascendens hora nativitatis. Quod est quia si orbes fuerint perfecti, quos beatos afficit Albumasar, tunc Luna erit in ascendente hora nativitatis et hora casus spermatis. Et idem est gradus ascendes hore utriusque, et est mora nati in utero precise 273 dies. Si autem Luna inventa fuerit in gradu ocidentis, est precise mora minor, que constat ex 259 diebus, et non est Luna reversa ad gradum ascendens, 〈sed est in opposito eius〉. sed … eius] add. i. m. V Si autem fuerit Luna post unum gradum ante gradum occidentis, erit mora maior, que constat ex 288 diebus. Et tunc tante est considerandum quia error unius gradus facit errorem 30 dierum. Si autem Luna fuerit super terram, videndum quot gradibus distet ab occidente pro 13 gradibus, unum diem semper addendo more minori, et pro quolibet gradu 2 horas, 5 verius in tabulis medii motus Lune, summendo tempus tot gradibus correspondens, et totum subtrahatur a diebus anni precedentis, cavendo ne error fieri valeat ex bisexto. Si autem Luna fuerit sub terra, vide tempus corespondens gradibus quibus distat ab ascendente, et more medie illud addas, et totum simul collectum a tempore predicto subtrahatur. Equari etiam debet Sol ad illum diem qui relictus fuerit post subtractionem predictam. Et ascensiones gradus Solis per circulum directum de ascensionibus gradus Lune hora nativitatis per circulum regionis subtrahe, et gradus converte in horas equales. Et ad illam horam locum Lune quere, et invenies eam prope gradum que in nativitate est †...† ascend†…†. Sane si gradus Lune hore non concordaverit ad diem precedentem vel sequentem eadem, locum Lune quere, et locum qui magis hore nativitatis concordaverit hore nativitatis precise et veraciter est ascendens. Sententia tamen est Habrahe Avanere, quod multotiens est expertus, quod Luna fuerit hora nativitatis in gradu opposito ei qui in casu spermatis ascendebat, et gradus ascendens hora nativitatis non fuit locus Lune in hora casus spermatis, sed oppositus nadir eius.
Verbum 52. Longorum significatores erunt in summitate suorum circulorum et eorum ascendens in initiis significatorum. Brevium significatores erunt in parte inferiori suorum circulorum et erit eorum ascendens in fine suorum significatorum. Auxiliare quoque cum illis per planetas orientales et occidentales et per stationes suas et per signa longitudinem et brevitatem significantia. Quod est quia significatores qui habent maiorem dignitatem in ascensione vel figura nativitatis, si fuerint in augibus suis tam centri sui quam epicilli, 〈pronuntia longum〉 pronuntia longum] add. i. m. V confelis confelis] uncertain reading V et staturam nati stature suorum parentum. Et signa longitudinem significantia sunt signa longarum ascensionum. Et si omnia concordaverint, pronuntia longum. Si non fuerint contraria, erit brevis emedia mediocris.
〈Verbum 53〉. Cum significatoribus ascendentis nati non fuerit latitudo, macilentus erit. Si fuerit latitudo multa, erit natus pinguis. Si vero fuerit latitudo meridiana, erit eius motus levis cum carnositate illa. Et si fuerit septentrionalis, erit ponderosus in motu. Cum vero iverit significator ad retrogradationem vel ad directionem vel ad stationes suas, operabitur idem. Cum fuerit planeta in suo gehenzaar, non habet latitudinem, propter quod natus erit macilentus. Cum vero habuerit latitudinem magnam, erit pinguis. Retrogradatio etiam significat pinguedinem, et similiter statio prima. Statio autem secunda et directio facit macilentum. Et non iudices nisi compares quantitatem nati quantitates parentum,
〈Verbum〉 54. Nullum edificium cuius significatores iuncti fuerint planete sub terra existenti elevabitur. Quod est quia existentes sub terra non habent radios elevatos. Igitur significator sit supra terram.
〈Verbum〉 55. Minuitur quidem Martis impedimentum in navibus cum non fuerit in medio celi vel undecimo. In hiis enim duobus locis amittetur quicquid fuerit in navi per dominium piratarum in illa. Et si fuerit cum hoc infortunatus ascendens a stellis fixis albenus que est ex natura Martis, comburetur navis et quicquid in illa fuerit. Quod est quia Mars magis nocet in terra, Saturnus autem in mari, nisi Mars fuerit valde fortis, ut in 10 et 11, habens stellam sue nature in ascensione.
〈Verbum〉 56. Humiditates corporum accedunt in prima quarta, in secunda autem recedunt. Et secundum hanc proportionem erit in duabus reliquis quartis. Quod est quia Luna preest humoribus corporum. Igitur quando ascendit, ascenddent similiter et humores et econverso.
〈Verbum〉 57. Cum fuerit septimum et eius dominus inpeditus in egris, remove medicum ab egroto. Quod est quia ascendens significat egrotum et septimum medicum. Unde septimum inpeditum significat medicum perturbatum.
〈Verbum〉 58. Vide ubi ceciderit locus alchyren, id est coniunctionis minoris, ab ascendente anni in quo fuerit illa. Et secundum quantitatem que fuerit inter illam et ascendens ex signis erunt anni usque ad maius quod in illa fuerit. Quod est quia unicuique signo inter ascendens anni et locum coniunctionis dandus est annus antequam fiat quod signum, coniunctio et gradui pars. Signum autem accipitur pro 30 gradibus.
〈Verbum〉 59. Cum interrogatus fueris de absente, non iudices eum mortuum donec removeas ab eo ebrietatem, nec vulnus donec tollas ab eo sanguinis minutionem, nec etiam substantiam acquisitam donec pecuniam sibi commissam removeas. Est enim in hiis omnibus idem iudicium. Quod est quia forme astrorum sunt universales nec uniformiter sunt in materia recepte propter ipsius aptitudinem differentem. Unde narrat Hali quod quidam volens fugere regem consilio periti astrologi positus est in scabello stante in pelvi continente aquam habens faciem versus orientem. Cumque rex requireret astrologos suos ubi fugisset, responderunt eum esse in mari versus Indiam Indiam] uuncertain reading V terra sue ultime.
〈Verbum〉 60. Albacherim, id est crises, sane et certe sunt in quibus declarantur mutationes morborum ad bonum vel malum velociter, et sunt loca Lune in angulis quadrati conclusi a circulo recto. Alterationes vero que precedunt has et indicant sunt loca Lune in angulis almutem†e†, id est ortogonii sive octo laterum. Que autem precedunt has sunt loca Lune in angulis habentibus 16 latera. Et hoc postquam precesserit esse egritudinis secundum equalitatem, et non acciderit aliquid quod disturbet infirmum. Cum igitur inveneris hic fortunam, tam de fixis quam de erraticis, significat prosperam, si vero infortunam, alterationem adversam, nisi fuerit egritudini ipsa infortuna contraria et in suo hayz. Luna vero in hiis angulis semper significat morbos acutos et Sol semper prolixos, et similiter omnis planeta secundum mores proprios. Quod est quia morbus et natura pugnant ad invicem. In principio autem, quia morbus vincit, natura sucumbit et resistere nequit. Cum autem Luna venerit ad signum quartum die septima, quod primo est quartum, alteratur humor corporis ad oppositum eius quod fuit in principio morbi, propter natura confortata qualitate contraria morbi malitiam morbi nititur eicere et hoc quod vocamus crisim. Similiter inter locum Lune in principio morbi et locum eius in die 14o est oppositio, et similiter in loco suo die 21. Et propter hoc isti dies sunt veri dies cretici et boni. Alia autem loca intermedia horum habent quidem contrarietatem in parte ad primum locum et in parte †conveniunt† cum predictis creticis bonis. Propter quod non sunt perfecte crisis, sed sunt dispositi et indicativi crisis future vel non future in die vere cretico, ut quartus septimi, et sic de aliis. Inter istos angulos ad huc sunt alia loca 8 postquam Luna recesserit a quolibet locorum predictorum, scilicet 4 creticorum et 4 indicatorum, per gradus 22 et dimidium. Qui sunt etiam indicativi aliqualiter quia Luna in eis est in fine signi in quo fuit prius. Et propter hoc non est ita fortis virtutis et frequenter tunc est in alio signo quando in principio egritudinis non fuit in principio alicuius signi. Est igitur videndum statim in principio si in istis locis fuerint fortune, quia tunc vincet natura. Si autem in eis fuerint infortune, vincet morbus, nisi infortuna talis contraretur morbo, ut sit calida, et morbus frigidus tunc magis iuvabit, si fuerit in suo hayz. Et sciut morbi acuti mutantur in quartis orbis Lune sic morbi prolixi mutantur in quartis orbis solaris, ut patet in quartanis. Et similiter quando morbi causantur ab aliis stellis, erunt crises secundum tempora quartarum orbis eorum, unde quedam passiones causantur in sepenariis vel quartinariis annorum. Et hec quidem currunt hoc cursum, nisi ad extrinsecum vel ex parte materie vel ex parte stelle abscidentis vitam ex radice nativitatis, morbus aliter inpellatur.
Verbum 61. Luna propria est corpori propter consimilitudinem in operatione. Quod est quia Luna est natura et ordine inferior omnibus corporibus celestibus et dat dispositionem suam omnibus aliis et omnes operantur per eam. Sic corpus est infirmum virtutum et omnes operantur per ipsum.
Verbum 62. Cum posueris minutum coniunctionis principium albacherim centrorum, id est punctorum criseos, indicabit alterationes aeris illo mense, et erit in hoc super almuptam super angulum omnis figure illorum, quia ille vincet naturam aeris postquam removeris naturam temporis presentis. Quod est quia dominus ascendentis cuiuslibet quarte qui dominabitur tunc in figura dispo〈n〉it tempus illius quarte secudnum dispositionem temporis presentis, ut si dispositor significet pluviam et fuerit estas, erit levis humectatio.
〈Verbum〉 63. Oportet aspicere in coniunctione Saturni et Iovis in eodem minuto ad elevationem unius eorum super alterum et iudica cum fortitudine nature eius in mundo. Et similiter in 21 et coniunctionibus residuis. Quod est quia iste coniunctiones binarie, que sepius fiunt quam quaternarie vel ternarie, efficiunt in mundo effectus mirandos, maxime cum fuerint in ascendente conversionis anni et quarte anni, et amplius si fuerint in eclipsi Solis vel Lune. Et vincit ille in ipsa coniunctione qui elevatur super alterum minus distans ab auge.
Verbum 64. In coniunctione minori est distinctio coniunctionis medie et in media est distinctio coniunctionis maioris. Cum ergo locutus fueris in distinctione, tunc verifica universitatem eius et non ponas sermonem tuum relatum, quoniam est debilioris esse. Quod est quia illud quod promittit coniunctio minor non fit, nisi pervenerit ad hoc quod promisit coniunctio media. Et illud quod promittit media non fit, nisi pervenerit ad hoc quod promisit coniunctio maior. Sicut coniunctio aliqua bona in aliquo anno non dat omnibus illud bonum, sed solum illis quorum revolutio ad hoc pervenerit ex significatore radicis nativitatis, ut tali tempore illud fiat.
〈Verbum〉 65. Postquam fortitudo significatoris interrogationis fixa fuerit, aspice fortitudinem eius in ascendente revolutionis eiusdem anni, et in ascendente alchiren minoris, id est coniunctionis minoris, et in signo in quo pervenit alinthye, id est divisio, in illo anno. Et secundum fortitudinem in hiis omnibus et debilitatem preerit iudicio. Quod est quia coniunctio maior explicatur per mediam et media per minorem. Similiter ascendens coniunctionis explicatur per fortitudinem et convenientiam eius cum ascendente revolutionis et cum signo profectionis et post hec per figuram interrogationis. Et si omnia ista concordant, certum est iudicium. Hec vero, si discordaverint, secundum commixtionem ipsorum iudica. Sicut narratur de †...llia† que significatorem omni interrogationi preponebat dominum coniunctionis vel preventionis si fuit fortis et in angulo, si non autem et fuit debilis, faciebat ei participem dominum interrogationis, et veridicus est inventus.
〈Verbum〉 66. Non abscindas per directionem solam, nisi complete donationes significatorum fuerint. Et signa vel significa veram esse directionem per hoc ad quod pervenerit alinthie nativitatis. Quod est si per directionem perventum fuerit ad malum vel radium mali, non propter hoc iudicabimus abscisionem et mortem, nisi anni completi fuerint, quod dederit dator vite qui etiam dicitur alcocoden. Quando autem alinthie et divisio nativitatis cum directione venerit ad malum, de mor〈t〉e dubium non existit.
〈Verbum〉 67. Remove in omni iudicio in suscipiente secundum quod non poterit suscipere totam formam agentis. Quod est quia significatio non perficitur, nisi secundum dispositionem materie. Unde vide si significatore nativitatis vel interrogationis conveniat genus nati, ne genus originis et significatio sint discordes.
〈Verbum〉 68. Cum fuerit malus orientalis, significat impedimenta, et cum fuerit occidentalis, egritudines. Quod est quia malus quando est orientalis est fortis et propter hoc destruit membra penitus ut non sanentur vel cecitate vel surditate. Cum vero fuerint occidentales, faciunt egritudines que curantur.
〈Verbum〉 69. Cum fuerit Luna in oppositione Solis mixta stellis nebulosis, significat morbos inseparabiles in oculis. Et similiter si fuerit occidentalis in angulo et fuerint utrique mali occidentales ascendentes post Lunam, et Sol in angulo et utrique mali ascendentes ante Solem et illi oppositi, perdet natus utrumque oculum. Quod est quia Sol significat oculum dextrum et Luna sinistrum. Igitur si fuerit Luna mixta stellis nebulosis in oppositione, utrumque luminare infortunatur, Luna quia est cum nebulosis, Sol quia nebulose sunt in eius oppositione, et similiter si mali sint iuxta Solem orientales et Sol in angulo. Et si fuerint utrique mali occidentales iuxta Lunam et ipsa in angulo, significant utriusque oculi amissionem, quia vel erunt erunt] uncertain reading V oppositi Soli et coniuncti Lune vel econtrario, et sic utrumque infortunant. Stelle autem nebulose sunt hee: In 10 gradu Tauri latitudo septentrionalis 20 gradus 40 minuta. Item alia 12 gradu eiusdem latitudo septentrionalis 70 gradus 30 minuta. Item 12 gradu Geminorum cuius latitudo meridionalis 33 gradus 40 minuta. Item in Cancro 〈20 gradu〉 20 gradu] add. i. m. V sunt stelle nebulose. Item in Virgine sunt due stelle tenebrose quarum altera est in gradu 11 cuius latitudo septentrionalis 22 gradus 40 minuta. Item in decima gradu circa cauda Scorpionis cuius latitudo meridionalis 13 gradus 15 minuta. Item in gradu 18 latitudinis meridionalis 6 gradus 2 minuta, hec est dicta sagitta. Item in signi fine, oculus Sagittarii appellata, latitudinis septentrionalis 45 minuta. Capricornus a 22 gradu usque ad 25 denotat oculorum impedimentum. Item sunt ibi stelle nebulose a septimo gradu usque ad 13m eiusdem. Item in †aquaria..† sunt 4 stelle nebulose circa gradum 12 eiusdem.
〈Verbum〉 70. Epilentici sunt in quorum nativitatibus non complectitur Luna Mercurio nec unus ex illis complectitur ascendenti, et cum hoc sit Saturnus in nativitatibus diurnis in angulo et Mars in nocturnis. Amentes autem sunt eodem modo, preter quod Saturnus sit in angulis in nativitatibus nocturnis et Mars in diurnis, et proprie sit in angulis Cancer vel Virgo vel Pisces. Quod est quia Mercurius dat actum rationis. Cum autem non asspicit Lunam, erit obliviosus, et si cum hoc neuter aspexerit ascendens, erit natus demens. Si vero cum predictis fuerit angulus infortunatus et per Saturnum in die et Martem in nativitate nocturna, fortificatur malum †in …†, ut epilepticus fiat natus. At vero si Mars in nativitate diurna et Saturnus in nocturna fuerint in angulis, malum amplius confortatur fitque natus amens. Et hoc plenius si in angulis fuerit Cancer vel Virgo vel Pisces, que sunt exaltationes fortunarum et Mercurii. Hec enim infortunitas addit malum. Sane si aspectum aliquod ad Lunam habuerit Mercurius, hec non erunt vel modicum aparebunt.
Verbum 71. In nativitate virorum, cum fuerint duo luminaria in signo masculino, actus eorum erunt naturales, et femine immoderate erunt in esse suo. Et eodem modo si Mars et Venus erint coitus, ut diximus, et cum fuerint orientales hee due stelle, auxiliantur super masculinitatem. Et Saturnus addit immunditiam, et Mercurius auxiliatur super impedimentum delectationis. Et secundum hunc modum conferas in contrariis. Quod est quia esse luminarium in masculinitate confortat opera vilia, esse autem ipsorum in feminitate auget mollitiem femininam in nativitate viri, ut lacrimetur et admodum femine operetur. Econverso autem in nativitate femine, si hec fuerint masculina, erit virago. Si autem Mars et Venus in signis fuerint masculinis in nativitate †mas†, †mas†] unclear reading V erit ipsius coitus naturalis. Et si cum hoc fuerint orientales, crescet desiderium ipsius ut coeant cum pueris. Et si fuerint in signis femininis et occidentales et aspexerit eos Saturnus, erit coitus eorum mollis et innaturalis. Et si in nativitate femine Mars et Venus masculina teneant loca et sint orientales, odiosus erit ei coitus virorum et cum puellis diliget se fricare. Si autem locus Martis et Veneris fuerit femininus, diliget virorum coitus naturales. Et si Iupiter fuerit in loco Martis vel eum asspiciens, erit omnis coitus tam viri quam mulieris secundum leges, si vero Mars solus prefuerit non asspiciens Iovem, facient coitus contra leges.
Verbum 72. Ex dominis triplicitatis domini ascendentis probatur nutritio, et ex dominis triplicitatum domini anauba vel vicissitudinis luminarium scimus victum nati. Est autem anauba ut sit Sol in die et Luna in nocte in angulis nativitatis aut in locis in quibus possint esse haylech et gradus coniunctionis vel oppositionis et ascendentia et partis fortune. Quod est quia domini triplicitatis ascendentis sunt principaliter significantes super nutritionem nati, quamvis alia sint etiam consideranda, ut docetur in libris nativitatum. Si igitur domini triplicitatis, sive sint fortune sive infortune, si igitur omnes in domibus bonis fuerint vel saltem uno nec retrogradi nec combusti, testatur super nutritionem nati, qui sunt 4 anni et quilibet eorum super tertiam partem 4 annorum. Si autem in domibus malis et combusti vel retrogradi fuerint, est testimonium plene malum. Et similiter domini triplicitatis anauba, quia si ista mala fuerint, alia bona, testimonia non iuvabunt.
〈Verbum〉 73. Cum fuerit Mars corporaliter iunctus Capiti Algon, et non asspexerit fortuna gradum ascendentem aut abscindentem, nec fuerit in 8, et dominus anauba luminarium oppositus fuerit Marti et in eius quarto asspectu, nati capud truncabitur. Quod si fuerit luminare in medio celi, susspendetur. Et si fuerint mali asspicientes a Geminis et a Piscibus, abscindentur manus et pedes. Quod est quia Mars cum Capite Algon, quod nunc credimus esse in 10 Tauri, facit truncari capud secundum experientiam. Si autem fortuna asspicit ascendens vel fuerit in octava, morietur ex infirmitate capitis morte bona. Unde recitat Haly quemdam dixisse hora tempestatis maris non timeo mortem in mare, quia in nativitate mea habui Iovem orientalem in domo octava, et fuit mortuus in lecto. Item dicit de alio in cuius nativitate fuit Sol in medio celi, et ipse fuit dominus anauba vel haylech, et ascendens in 8 in sextili aspectu eius, et Saturnus in angulo terre, qui per omnia fuit legalis et mansuetus, sed cum pervenisset ad annos 30, incessi sunt domum eius quidam fugientes prefectum urbis et ab insequantibus et infuratus est cum illis abscisis manibus et pedibus, in cuius nativitate oriens erat Pisces.
Verbum 74. Cum fuerit Mars in ascendente, signum in facie nati significat. Quod est quia Mars est dominus vulnerum et ascendens dominus faciei.
〈Verbum〉 75. Cum fuerit Mars coniunctus domino ascendentis corporaliter in Leone et non fuerit Marti aliqua dignitas in ascendente nec fuerit in octava fortuna, conburetur natus in igne. Quod est Mars in Leone dicit excessum caloris. Excessus autem caloris infortunatus indicat conbustionem.
〈Verbum〉 76. Cum fuerit Saturnus in medio celi et ille cuius fuerit anauba vel hylec in opposito eius et signum quartum siccum, morietur natus ex ruina. Et si humidum fuerit, submergetur. Quod si fuerit ad formam hominum, strangulabitur vel baculis cesus morietur, nisi fortuna fuerit in octava, tunc enim fient que diximus, sed non morietur inde. Quod est quia Saturnus cum fuerit super terram et fuerit haylec et fuerit anauba sub illo et siccum signum, causat casum. Et si signum fuerit humidum, submergetur, sed si fortuna fuerit in octava, malum minuetur. Et ista accident sine morte.
Verbum 77. Dirige gradum ascendentem accidentibus corporis, et gradum partis fortune substantie eius, gradum vero Lune ad esse corporis cum anima, et gradum Solis potestati principum eius, gradum autem medii celi illis in quibus operatur ad unumquemque gradum annum. Quod est quia gradus ascendens dirigitur ad esse complexionis ex sanitatibus et ex morbis. Gradum autem Lune ad sciendum agilitatem et hilaritatem in eis que anima in copore operatur. Directio autem partis fortune ut sciatur quod lucrabit vel amittet. Gradum autem Solis ut sociatur potestas et dignitas quam a principe obtinebit. Et gradus medii celi ad sciendum quomodo in subditis dominetur. Modus autem directionis iam patuit ex premissis.
Verbum 78. Nil operabitur planeta in loco in quo nil promisit nec in loco ad quem non pervenit nativitas. Quod est quia planeta non dat semper quod significat, nisi quando pervenerint radii eius vel corpus ad gradum per directionem in corpore quo promiserat hoc futurum.
Verbum 79. Cum fuerit Mars in undecimo fueritque eius significatio fortis in ascendente, natus infidelis erit principi suo. Quod quia undecima est domus substantie principis. Igitur cum fuerit in illa Mars, significat dampnum ab aliquo qui nature Martis fuerit affuturum. Talis autem est in cuius ascendente Mars dominium optinebit.
〈Verbum〉 80. Cum Venus incorporabitur Saturno in nativitate fueritque eidem in septimo dignitas, erit immundi coitus. Et hoc modo conferas in aliis domibus et in coniunctionibus uniuscuiusque cum quolibet duorum malorum. Quod est quia Venus est causa coitus et septima domus coniugii. Quando igitur iuncta fuerit coporaliter Saturno, facit immundum coitum per stuprum et extricationem spermatis. Et si fuerit Saturnus orientalis, cum fedis et pueris diliget confricari. Si vero fuerit incorporatus Marti, coiet cum pluribus et cum pueris et se et uxores suas et filiis suis faciet contra legem quecumque ad immunditiam pertinebit.
〈Verbum〉 81. Tempora accipiuntur a septem partibus. Prima quidem est inter utrosque significatores. Secunda quidem est inter eos in figura ad asspectum. ad asspectum] uncertain reading V Tertia ut perveniat unus illorum ad locum alterius. Quarta est inter unum ex illis et locum in quo est natura rei quesite. Quinta est id quod perveniet ex dono planete post augmentum vel subtractionem. Sexta est mutatio significatoris rei cum directione, et orientalitas, at quod huic simile fuerit. Septima est cum venerit planeta ad locum qui concordat illi per naturam. Quod est quia perficitur res significata ex istis causis. Primo ut gradus qui sunt inter duos significatores dicant numerum dierum, mensium vel annorum. Secundo ut perficiatur figura secundum asspectum unius planete ad gradum alterius. Tertio ut sciatur quanto tempore perveniat dominus ascendentis ad locum 〈†significatoris†〉 †significatoris†] add. i. m. V rei. Quarto ut videatur numerus graduum quo perveniat dominus ascendentis ad locum rei. Quinto ut videat quod det dominus ascendentis ex tempore et quod addant boni vel minuant mali sicut de alcocoden, et hoc erit finis temporis. Sexto ut videatur quanto tempore impediatur res per retrogradationem vel stationem vel combustionem vel casum significatoris et quanto tempore incipiat confortari. Septimo ut perveniat significator ascendentis vel rei ad locum sibi convenientem in quo naturaliter confortatur.
Verbum 82. Cum equales fuerint significatores in re aliqua et in eius contrario, asspice ascendens conversionis vel preventionis. Quod si et ibi equales fuerint, non festines dare iudicium. Quod est quia dominus coniunctionis vel preventionis dat virtutem suam particularibus significatoribus. Igitur significator qui illi plus concordat plus virtutis recipit ab eodem et per consequens.
〈Verbum〉 83. Hora adeptionis dignitatis eius quod erit illum et eius principem. Hora autem intronizationis eius est modus vel vis eius in opere suo. Planum est quod hora qua quis accipit dignitatem a principe ligatur ad illum novo vinculo quod tunc incipit. Et similiter hora intronizationis de novo recipitur et ligatur ad populum. Virtus autem rei scitur ex natura et virtute agentis in tempore quando agit.
〈Verbum〉 84. Cum fuerit dominus ascendentis intronizationis alicuius dignitatis Mars et ipse in secunda vel admixtus domino secunde, destruet substantiam eorum quibus preest, precipue si fuerit dominus secunde Iupiter. Quod est quia secundus domus est substantie et ministrorum qui ministrant substantiam. Mars autem perfecte contrariatur Iovi qui significat substantiam, unde dissipator et predator est substantie. Iupiter etiam, quia benignus est cedens iniuriis, minus tuetur substantiam suam quam Saturnus qui, si esset dominus domus substantie, malitie Martis resistet.
〈Verbum〉 85. Cum commiserit dominus ascendentis domino secundi dispositionem ex esse laudabili, consumet villicus multum. Si vero fuerit ex esse illaudabili, amittet. Cum commiserit dominus secundi domino ascendentis dispositionem, lucrabitur. Quod si fuerit ex esse laudabili, erit ex propria voluntate populi, si vero ex illaudabili, erit contra voluntatem populi et cum eius ira. Quod est quia iam ostensum quia secunda domus est substantie et ministrorum et dominus habet substantiam suam a populo qui ministrat. Cum igitur dominus ascendentis committit dispositionem suam domino secundi, operabitur et ostendet virtutem suam in substantia, quod fit ex pendendo eam. Et si hoc fuerit ex esse laudabili, sicut ex trino vel sextili aspectu, faciet expensas voluntarie, si vero ex esse illaudabili, sicut ex quarto vel opposito asspectu, expendet substantiam invice. Si autem econverso dominus secundi commisit dispositionem suam domino ascendentis et asspiciat eum a loco in quo habeat dignitatem, ut si Luna existens in Ariete iungatur Marti, tunc populus comportabit substantiam domino suo. Voluntarie quidem si fuerit asspectus amici〈ti〉e, involuntarie autem si fuerit asspecus inimicitie, sicut dictum est prius.
〈Verbum〉 86. Sol est origo virtutis vitalis, Luna est origo virtutis naturalis, Saturnus est origo virtutis retentive, Iupiter virtutis crescentis seu vegetative, Mercurius virtutis cogitationis seu discretive, Mars virtutis irascendi et attrahendi, Venus virtutis appetitive. Et ideo Mercurius, Mars et Venus significant mores nati et magisterium. Quod est quia planete habent tales virtutes que sunt radix vite. Sequitur ut secundum commixtionem istarum virtutum cognoscantur et operentur, sicut ex commixitone aliorum diversificatur omne esse et omnis operatio elementatorum.
〈Verbum〉 87. Tempus mutationis signorum in revolutione ex parte signi profectionis sunt 28 dies, due hore et 18 minuta unius hore fere. Ex parte autem signi ascendentis in emisperio 28 dies et quinta diei fere. Mensis vero solaris est a mutatione Solis de gradu in quo fuerit in nativitate ad gradum sibi comsimilem in signo altero. Quod est quia natura non facit saltum. Cum igitur una revolutio que habet 12 signa serviat uni anno, cum fuerit revolutio reversa ad gradum ascendentem, non fit saltus per signum quod fuit primum, ut virtus transeat ad secundum quod a duodecimo tertium locum tenet, ut si inciperet ab Ariete, quando venerit ad finem Piscium, iterum transit per Arietem, ut perveniat sic ad Taurum. Et sic 13 signa servient uni anno. Unde 13 signa diviseris per 365 dies et quartam diei. Exibunt 28 dies et hore due et 18 minuta hore fere, et hic vocatur mensis profectionis. Et dicit quod ex parte ascendentis hic mensis variatur ut sint dies 28 et fere quinta vel quarta pars diei, quod videtur dicere propter diver〈sit〉atem equationis et ascensionum ascensionum] ascensiosum V diversarum climacum. Alius est etiam mensis solaris qui est a tempore quo Sol est in gradu et minuto unius signi quatenus ad similem gradum et minutum pervenerat in sequenti.
Verbum 88. Cum volueris dirigere partem fortune in aliquo annorum revolutionis, accipiemus a loco Solis in locum Lune in nativitate et proiciemus a gradu ascendente anni revolutionis. Hic est alius modus ab eo quod premisit et planum est.
〈Verbum〉 89. Esse avi a septimo et esse patruorum a sexto. Et hoc modo in ceteris considera. Quod est quia quarta est domus patrum et septima est quarta a domo patrum. Similiter tertia est fratrum et sexta est tertia a quarta, que est domus patrum. Igitur significat patruos, qui sunt fratres patrum. Et similiter similiter] uncertain reading V septima, quia est quinto a domo fratrum, significat filios fratrum, et ita de aliis.
〈Verbum〉 90. Cum asspexerit significator ascendens, erit genus rei occulte ex substantia ascendentis. Si vero non asspexerit ascendens, erit genus rei ex substantia loci significatoris. Et dominus hore significabit colorem rei, locus autem Lune significabit tempus eius, hoc est si fuerit super terram, erit novum, si sub terra, vetus. A domino quidem partis fortune significabitur tibi longitudo eius et brevitas, a domino termini gradus quarte domus, et a domino termini gradus medii celi, ab illo scilicet eorum qui fuerit in angulo, et a domino termini Lune natura rei. Significator est planeta qui habet plures dignitates non solum in ascendente, sed et in locis luminarium, si non iungatur alteri. Si vero iungatur alteri et ille alteri erit significator ultimus qui non iungitur alteri, genus rei debet accipi a signo terreo vel aquatico vel igneo, quia erit factum per ignem. Luna super terram significat novum, sub terra vetus. Alii etiam credunt quod orientalis significat novum, occidentalis vetus. Flatura autem rei accipitur eius actio vel passio.
〈Verbum〉 91. Detestabilius in significatore egrotantis est ut sit significator interrogationis ingrediens sub radios vel sit pars fortune infor〈tun〉ata. Planum quia combustio destruit operationem significatoris. Similiter faciet si dampnata fuerit pars fortune.
Verbum 92. Saturnus orientalis, Mars occidentalis egrotantes minus impedit. Et hoc modo erit prosperitas Iovis in septentrione et Veneris in meridie. Quod est quia impedimenta malorum minuentur in suo hayz et augetur beneficium for〈tun〉arum. Saturnus autem est occidentalis, Mars orientallis, Iupiter septentrionalis, Venus meridionalis.
〈Verbum〉 93. Non presumas assimilare figuras vel inter se conferre ante scientiam assimilationis positorum, quia regna mutantur in omni coniunctione. Et cum certificabis ordinem planetarum, dabis re〈g〉i et illis quibus preest quod debetur illis in unoquoque tempore, et salvus eris ab errore. Quod est quia regna mutantur in omni coniunctione ad naturam alterius et alterius planete. Et fit per descensionem vel determinationem nature planetarum et signorum secundum diversificationem †po...tionis† ipsorum in ipsorum principio. Et sic diversificatur esse regis unius regni ab esse regis alterius regni, et esse principum unius regni ab esse prinicpum alterius regni, et esse regum et principum eiusdem regni in diveris temporibus.
Verbum 94. Locus fortioris significatoris in interrogatione significabit quid est in animo interrogantis. Et similiter est in nativitate et in aliis inceptionibus, quia locus significatoris docet quid magis intendat et cogitet, ut si est in decima de regno, in secundo lucro, in septima de uxore.
〈Verbum〉 95. Forme semper accidit ut id quod ascendit ex gradu simile sit ei quod appetet natus. Et similiter quod ascendit in omni facie harum figurarum simile est operi eius in alio. Et iam exposuimus hoc in verbo nono. Probat hoc Haly experimento, narrans quod quidam homo potens utens vestibus splendidis propter milites suos ex hoc gravabatur, sed appetebat nigram vestem cuius ascendens fuit prima facies Arietis in qua ascendit vir niger involutus laneo albo.
Verbum 96. Loca in quibus cadunt effectus eclipsis, et stationum, inceptionis quoque, et retrogradationis, et directionis sunt anguli priores locis eclipsis in nativitatibus et revolutionum hominum et urbium que significant et que sub angulis ipsis edificate sunt. Et natura in qua operabitur erit secundum locum eclipsis et secundum iudicium vel indictionem figure stellarum fixarum et secundum naturam illius qui fuerit in signo eclipsis ex stellis erraticis, quantitas vero ipsius secundum quantitatem eclipsis in luminaribus. Et hoc modo loquere super hoc quod aparet tibi de bono et de malo. Quod est quia eclipses habent significationes universales super omnia que fiunt sub illo periodo, sive sit ex parte caristiarum seu epidimiarum seu nativitatum seu mutationum quarumque sive inchoationum seu impedimentorum que fiunt per directiones, stationes et retrogradationes planetarum. Loca autem in quibus aparent magis effectus eclipsis sunt illa quibus presunt signa que sunt in angulis qui precedunt eclipsim et ad que vadit eclipsis seu hominum seu regnorum quorum illi anguli fuerunt ascendentia. Natura autem in qua recipitur effectus eclipsis utrum, scilicet in hominibus vel bestiis vel semibus vel elementis, aparet ex loco eclipsis, et ex stellis fixis et signis eorum, et ex stellis eraticis in ipsis locis et asspicientibus ipsa ipsa] ipsi V loca, et que dominantur in angulis eclipsis tam precedenti quam sequenti. Eius enim locus, qui fuerit almudebir, in istis ostendit naturam in qua erit. Et quantitas nocumenti erit secundum quantitatem corporis eclipsati. Prosperitas autem et impedimentum erit secundum naturam planete qui prefuerit angulo eclipsis vel stationis vel retrogradationis in quo principalis est angulus ascendentis. Plenius autem dictum est verbo 24.
Verbum 97. Dominus anguli coniunctionis et preventionis necnon et quartarum, cum fuerit fortis, erit carum omne quod significat, et cum debilis fuerit, erit vile, et similiter, cum fuerit velox cursu vel tardus. Quod est quia ascendens et eius dominus, Luna et eius dominus, scilicet loci sui, significant caristiam rerum que emuntur, scilicet tritici et ordei, et vilitatem monetarum. Sed angulus celi et eius dominus, locus Solis et eius dominus, cum fuerint fortes, significant potentiam monetarum et vilitatem eorum que emuntur. Et universaliter significator alicuius rei, cum fuerit fortis, res erit cara, et cum fuerit debilis, erit vilis. Sol autem et medium celi concordat cum auro, Luna et ascendens concordant cum annona. Et si Luna separata fuerit ab infortuna et iuncta iuncta] uncertain ending V ad fortunam post coniunctionem vel oppositionem, significat tritici et ordei caristiam. Et debes scire quod moneta dirigitur a Sole, Venere et Mercurio propter formam et scripturam, carnes cum Marte, similiter res callide et amare, fruges propter dulcorem cum Venere et similiter cum Iove, res stiptice cum Saturno, res grosse cum Venere, que vero multorum saporum cum Mercurio, aquatice res cum Luna, res mali odoris cum Saturno, que vero boni cum Iove et Venere, similiter de coloribus niger et †v...leus† est Saturni. Scias etiam quod anguli universaliter concordant cum auro, sequentia vero cum annona, sequentia vero cum hiis que minus necessaria hiis existunt. Scias etiam quod universaliter mortalitas et infirmitas frequentius caristiam comutatur. Cum igitur fuerit velox cursu, est fortis augens pretium, sed debilis et pretium minuens, tardus cursu.
〈Verbum〉 98. Dominus coniunctionis vel preventionis cum fuerit in angulo rei quesite, perficietur res, et similiter in hoc quod volumus esse durabile vel stabile. Cumque se ocultaverit, quispiam et ipse in medio celi aparebit. Quod est quia dominus medii †null....um† confortatur et suum est oculta specialiter revelare.
Verbum 99. Alnochei habentes comas sunt de secundariis stellarum et non sunt de aliis. Quod est quia corpora supercelestia impressiones has efficiunt, quamvis Albumasar in secretis suis afferat supra Venerem suis oculis se vidisse, quia cum transierit super Venerem, colorem Veneris non mutavit. Addit autem alios vidisse cometam supra Iovem a quibus hoc audit, et similiter supra Satrunum. Et semper malum significat afuturum.
〈Verbum〉 100. Alnochei significant siccos vapores. Cum ergo fuerint in una parte, significant ventos accidentes in eadem parte. Et si divise fuerint in omnes partes, significant diminutiones aquarum et turbationes aeris, et exercitus venientes ad illud clima requirentes regnum illius climatis, et sunt contra id super quod conveniunt. Comas vero habentes sunt ille inter quas et Solem sunt 12 signa. Cum ergo aparuerint habentes multos crines et fuerint ascendentes in angulo ex angulis regni, morietur rex eius aut homo potens in eo. Aut si fuerint in succedenti angulo, destruentur thesauri eius et mutabit consiliatores suos. Quod si cadentes fuerint ab angulis, multiplicabuntur carceres et infirmitates, eritque mors eorum quam maxime subitanea, et accidet hominibus illius climatis detrimentum in consiliis. Si vero habuerit comam, insurget contra regem proditor. Cum igitur inveneris habentem unam comam se moventem, moveatur semper ab occidente versus orientem, veniet proditor de longe ad illud clima, si vero fuerit immobilis, erit proditor ex aliqua civitate illius climatis. Quandoque aparet cometa ad modum stelle, et omnes universaliter bella et errores et eventus malos significant. Scitur autem ipsorum ex colore eorum et ex natura signi in quo primo aparuerit. Et si apparuerit in oriente, fiet cito, si vero in occidente, tardabitur. Aliquando aparet in quantitate Lune, et vocatur miles, et est ex complexione Veneris, et habet crines, et radios suos infundit retro se, et peragrat 12 signa, innotet regibus et potentibus, et mutat leges antiquas, et peior est cum aparet prope caudam. Aliquando aparet colore ceruleo, parvus, habens caudem longam, estque de natura Mercurii, significans mortem regum et guerras, et dicitur dominus as†...†one. Aliquando aparet rubea de natura Martis, non habens tantam caudam, hec significat siccitates et combustiones et guerras in partibus orientis, et dicitur matuta. Aliquando aparet habens radium clarum pulcherimum, ut non possit diu respici, et dicitur argentum, et significat annos fertiles, maxime si aparuerit Iove in signo aquatico existente. Aliquando aparet ex colore et natura Saturni, magis ceruleus quam niger, et dicitur nigra vel olla, et significat mortalitatem multam. Aliquando aparet magna habens formam faciei humane, et rotunda est, significans mortem regum et divitum, et mutantur res mundi in melius. Aliquando aparet longa horibilis aspectu, vadens prope Solem, hec significat mortalitatem regum et divitum et mutationem fructuum ex terra nascentium. Aliquando aparet habens grossum radium, et dicitur portica, significans siccitatem et caristiam. Secundum autem quod coniunguntur stellis vel planetis variatur eriam ipsorum significatio. Si enim cum Venere vel stella nature eius iuncta fuerit, siccitatem significat, si vero cum Mercurio, mortem iuvenum et sapientum, si cum Luna, mortem populi, si cum Saturno, epydimiam gravem, si cum Marte, guerras et mortem gladii significat, si cum Iove, effectus eius in regibus et divitibus aparebit.
Explicit memoriale †Benđđ.† de verbis Phtolomei.