PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Memoriale Bendd. (?) de verbis Phtolomei

Vatican, BAV, Pal. lat. 1401 · 91v

Facsimile

Quod est quia Mercurius dat actum rationis. Cum autem non asspicit Lunam, erit obliviosus, et si cum hoc neuter aspexerit ascendens, erit natus demens. Si vero cum predictis fuerit angulus infortunatus et per Saturnum in die et Martem in nativitate nocturna, fortificatur malum in …, ut epilepticus fiat natus. At vero si Mars in nativitate diurna et Saturnus in nocturna fuerint in angulis, malum amplius confortatur fitque natus amens. Et hoc plenius si in angulis fuerit Cancer vel Virgo vel Pisces, que sunt exaltationes fortunarum et Mercurii. Hec enim infortunitas addit malum. Sane si aspectum aliquod ad Lunam habuerit Mercurius, hec non erunt vel modicum aparebunt.

Verbum 71. In nativitate virorum, cum fuerint duo luminaria in signo masculino, actus eorum erunt naturales, et femine immoderate erunt in esse suo. Et eodem modo si Mars et Venus erint coitus, ut diximus, et cum fuerint orientales hee due stelle, auxiliantur super masculinitatem. Et Saturnus addit immunditiam, et Mercurius auxiliatur super impedimentum delectationis. Et secundum hunc modum conferas in contrariis. Quod est quia esse luminarium in masculinitate confortat opera vilia, esse autem ipsorum in feminitate auget mollitiem femininam in nativitate viri, ut lacrimetur et admodum femine operetur. Econverso autem in nativitate femine, si hec fuerint masculina, erit virago. Si autem Mars et Venus in signis fuerint masculinis in nativitate mas, mas] unclear reading V erit ipsius coitus naturalis. Et si cum hoc fuerint orientales, crescet desiderium ipsius ut coeant cum pueris. Et si fuerint in signis femininis et occidentales et aspexerit eos Saturnus, erit coitus eorum mollis et innaturalis. Et si in nativitate femine Mars et Venus masculina teneant loca et sint orientales, odiosus erit ei coitus virorum et cum puellis diliget se fricare. Si autem locus Martis et Veneris fuerit femininus, diliget virorum coitus naturales. Et si Iupiter fuerit in loco Martis vel eum asspiciens, erit omnis coitus tam viri quam mulieris secundum leges, si vero Mars solus prefuerit non asspiciens Iovem, facient coitus contra leges.

Verbum 72. Ex dominis triplicitatis domini ascendentis probatur nutritio, et ex dominis triplicitatum domini anauba vel vicissitudinis luminarium scimus victum nati. Est autem anauba ut sit Sol in die et Luna in nocte in angulis nativitatis aut in locis in quibus possint esse haylech et gradus coniunctionis vel oppositionis et ascendentia et partis fortune. Quod est quia domini triplicitatis ascendentis sunt principaliter significantes super nutritionem nati, quamvis alia sint etiam consideranda, ut docetur in libris nativitatum. Si igitur domini triplicitatis, sive sint fortune sive infortune, si igitur omnes in domibus bonis fuerint vel saltem uno nec retrogradi nec combusti, testatur super nutritionem nati, qui sunt 4 anni et quilibet eorum super tertiam partem 4 annorum. Si autem in domibus malis et combusti vel retrogradi fuerint, est testimonium plene malum. Et similiter domini triplicitatis anauba, quia si ista mala fuerint, alia bona, testimonia non iuvabunt.

〈Verbum〉 73. Cum fuerit Mars corporaliter iunctus Capiti Algon, et non asspexerit fortuna gradum ascendentem aut abscindentem, nec fuerit in 8, et dominus anauba luminarium oppositus fuerit Marti et in eius quarto asspectu, nati capud truncabitur. Quod si fuerit luminare in medio celi, susspendetur. Et si fuerint mali asspicientes a Geminis et a Piscibus, abscindentur manus et pedes. Quod est quia Mars cum Capite Algon, quod nunc credimus esse in 10 Tauri, facit truncari capud secundum experientiam. Si autem fortuna asspicit ascendens vel fuerit in octava, morietur ex infirmita-